Jump to ContentJump to Main Navigation
Creating AugustineInterpreting Augustine and Augustinianism in the Later Middle Ages$

Eric Leland Saak

Print publication date: 2012

Print ISBN-13: 9780199646388

Published to Oxford Scholarship Online: September 2012

DOI: 10.1093/acprof:oso/9780199646388.001.0001

Show Summary Details
Page of

PRINTED FROM OXFORD SCHOLARSHIP ONLINE (www.oxfordscholarship.com). (c) Copyright Oxford University Press, 2017. All Rights Reserved. Under the terms of the licence agreement, an individual user may print out a PDF of a single chapter of a monograph in OSO for personal use (for details see http://www.oxfordscholarship.com/page/privacy-policy). Subscriber: null; date: 26 February 2017

(p.234) Appendix V Text comparison: Sermones

(p.234) Appendix V Text comparison: Sermones

Source:
Creating Augustine
Publisher:
Oxford University Press

Aug. Sermo 355

Jor. Coll. sermo 4

Jor. Coll. sermo 21

Jor. Coll. sermo 26

Quia forte aliqui uestrum non sunt tam diligentes uitae nostrae scrutatores, ut hoc sic nouerint, quomodo uos uolo nosse; dico quid sit, quod breuiter dixi. Ego quem deo propitio uidetis episcopum uestrum, iuuenis ueni ad istam ciuitatem: multi uestri nouerunt. Quaerebam ubi constituerem monasterium, et uiuerem cum fratribus meis…Ab eis qui diligunt saeculum secreui me: sed eis qui praesunt populis, non me coaequaui. Nec in conuiuo domini mei superiorem locum elegis, sed inferiorem abiectum: et placuit illi dicere mihi: Ascende sursum…Veni ad istam ciuitatem propter uidendum amicum, quem putabam me lucrari posse deo, ut nobiscum esset in monasterio; quasi securus, quia locus habebat episcopum. Apprehensus, presbyter factus sum, et per hunc gradum ad episcopatum perueni…Et quia hoc disponebam, esse in monasterio cum fratribus, cognito instituto et uoluntate mea, beatae memoriae senex Valerius dedit mihi hortum illum, in quo est nunc monasterium. Coepi boni propositi fratres colligere, compauperes meos, nihil habentes, sicut habebam, et imitantes me…Perueni ad episcopatum: uidi necesse habere episcopum exhibere humanitatem adsiduam quibusque uenientibus siue transeuntibus: quod si non fecisset episocpus, inhumanus diceretur. Si autem ista consuetudo in monasterio missa esset, indecens esset. Et uolui habere in domo ista episcopi monasterium clericorum. Ecce quomodo uiuimus…Noueram enim, et noui omnes, qui mecum uiuerent, nosse propositum nostrum, nosse legem uitae nostrae.

Eya ergo fratres mei dilectissimi quorum vita ut puto sancta est, ut multi ex vobis viderunt et audierunt,Veni ad civitatem Hipponensem et secure perveni quia episcopus erat sanctus homo ille Valerius, Non enim credebam episcopari. Ideo secure perveni cum carissimis amicis meis, Evodio, Simplicio, Nebridio, et Alipio nil mecum divitiarum portas et dei gratia me coadiuvante, favoratus non modicum a predicto sene Valerio in heremo segregata a gentibus multo labore fatigatus, edificare cepi monasterium et cum longiori anxietate congregavi in unum servos dei per nemora habitantes. Et sic vobiscum pariter vivere cepi secundum regulam apostolicam, omnia communia habentes et nichil in proprio possidentes. Deinde placuit ei qui me segregavit ex utero matris mee, michi dicere, ascende superius, et cum magna molestia factus sum episcopus presbyter. Et quoniam vobiscum hic esse non poteram, in domo episcopi presbyteros mecum habere volui et cum eisdem pariter vivere cepi secundum regulam apostolicam.

Isti sunt viri illi perfecti quibus frequenter adhesi tempore errorum meorum per quos etiam illuminari merui. Quorum etiam sanctitatis fama ad aures meas perveniens baptizari non diu distuli. Et pia matre me instigante apud Mediolanum ut ad patriam remearem, cupiens etiam eos habere in visceribus caritatis et cum eis pariter vivere ad virum Simplicianum illum qui a iuventute sua deo devotissime vixerat in omni caritate perrexi deprecans cum fletu et gemitu ut mihi quosdam de suis servos dei donaret et donavit michi eos paterne. Quare donavit mihi eos paterne? Quia sciebat me velle monasterium in Africa edificare. Est assumptis mecum Anastasio, Fabiano, Severo, Nycolao, Dortheo, Ysaac, Nycostrato, Paulo, Cyrillo, Stephano, Iacobo et Vitali pauperculo…Hiis mecum assumptis comitari cupiebam cum carissimis meis amicis Evodio, Alipio et Ponticiano, qui diu mecum fuerant et cum ceteris duodecim quoque nuper assumpseram illos quorum famam etiam sanctus pater mihi descripserat et sic perveni in Africa pia matre defuncta et edificavi ut videtis monasterium in quo nunc sumus in solitudine agentibus segregatum. Et placuit deo centarium numerum fratrum mihi donare illuminans corda nostra non solum sanctissimos patres solitarios imitari, sed etiam in hac solitudine more apostolorum omnia communiter possidere, nos servare et postea doc et per me vobis precipere voluit.

Ego autem sacerdotes dei altissimi, ut multi vestrum viderunt et audire potueruntveni ad hanc civitatem cum carissimis meis amicis, Evodio, Simplicio, Alipio et Nebridio et Anastasio. Securus denique veni, quia sciebam presulari sanctum senem Valerium. Propterea securus accessi non ut haberem in vos potestatem, sed ut abiectus essem in domo domini, omnibus diebus vite mee non ut ministrari deberem, sed ministrare et pacifice vivere optabam in solitudine. Nichilque divitiarum mecum attuli, sed dei gratia me coadiuvante favoratus etiam a sancto sene eipscopo Valerio monasterium in heremo agentibus segregatum multo labore fatigatus edificavi et cum longiori anxietate servos dei per nemora habitantes in unum congregavi et cum eis pariter vivere cepi secundum modum et regulam sub sanctis apostolis constitutam. Omnia communiter habentes et possidentes, viventes in vigiliis et orationibus ultra id quod explicare possumus. Quorum fama ad aures sancti episcopi Valerii pervenit et placuit sibi in heremo nos visitare et stetit diebus tredecim ibi, donans mihi hortum amenitatibus plenum in planitie positum. Et quia agentibus erat segregatus, libenter illum suscepi ut edificarem etiam monasterium fratrum quos tales inveneram, quales invenire desideravi. Quo edificato placuit ei qui me segregavit de utero matris mee et vocavit me per gratiam suam mihi dicere, amice ascende superius. Et sic cum molestia et grandi anxietate factus sum episcopus presbyter. Et quia cum fratribus meis ut hactenus faceram semper corpore habitare non poteram, propterea infra domum episcopi vos clericos habere volui et mox vobiscum secundum formam apostolicam vivere cepi.

(p.235)