Jump to ContentJump to Main Navigation
Creating AugustineInterpreting Augustine and Augustinianism in the Later Middle Ages$

Eric Leland Saak

Print publication date: 2012

Print ISBN-13: 9780199646388

Published to Oxford Scholarship Online: September 2012

DOI: 10.1093/acprof:oso/9780199646388.001.0001

Show Summary Details
Page of

PRINTED FROM OXFORD SCHOLARSHIP ONLINE (www.oxfordscholarship.com). (c) Copyright Oxford University Press, 2017. All Rights Reserved. Under the terms of the licence agreement, an individual user may print out a PDF of a single chapter of a monograph in OSO for personal use (for details see http://www.oxfordscholarship.com/page/privacy-policy). Subscriber: null; date: 23 March 2017

(p.231) Appendix III Text comparison: Augustine’s first monastery

(p.231) Appendix III Text comparison: Augustine’s first monastery

Source:
Creating Augustine
Publisher:
Oxford University Press

Initium

Nicolas de Alessandria

Henricus de Friemaria

(ed. Rano, 340)

(ed. Rano, 368–369)

Tractatus 2 (ed. Arbesmann)

In Affrica vero, ut ipse dicit in sermone de vita clericorum, quod cum beato Valentino [Valerio] in villa habitabat, et secundum regulam apostolicam vivebant. Et postquam episcopus fuit yponensis, quam plurima monasteria in solitudine construxit, in quibus sicut pater plurimum morabatur, ipsos suos filios anacoritas instruendo, corrigendo et ordinando, ut Deo digne se secundum regulam apostolicam servirent.

Defuncta igitur matre Augustini apud Hostia tyberina, in Affricam cum sociis profectus est, quem sanctus Valerius yponensis episcopus paterne suscepit et ei quemdam hortulum in quadam villa silvestri dedit, ut ibidem cum sociis qui ei adherebant solitariam et solitam agerent vitam. Casu vero ipso ad civitatem accedente, insperate presbiter fuit in dicta ecclesia ordinatus, ut idem pater Augustinius in sermone quodam de vita clericorum dicit. Factus autem presbiter, quia in civitate oportebat ipsum manere iuxta ecclesiam monasterium instituit, et ibidem secundum prefatam regulam vivere cepit. Quando autem fuit in dicta ecclesia yponensis episcopus ordinatus, quam plura monasteria solitaria et heremitica construxit, in quibus servi Dei iuxta morem et habitum quem in Ytalia viderat regulam ab eo conditam servabant, sicut patet ex dictis ipsius in libro de opere monachorum, quos filios vocat eo quod regulam eius servabant.

Quibus expletis divino nutu ipsum instigante cum sociis in Africam est profectus, ubi per sanctum Valerium, tunc episcopum Hipponensem, paterne susceptus est. Qui agnito suo proposito, quod orationi et devotioni et studio sacrarum litterarum ardenter insistere desideraret, in quadam villa silvestri sibi horticellum dedit, ut sic ab hominum conversatione semotus in illo loco solitario quietius studio, orationi et contemplationi vacaret. In quo loco, ut dicit Possidius, mox aedificato monasterio coepit propositi fratres colligere et cum eis vivere secundum modum et regulam sanctorum apostolorum, quod etiam ipse pridem iam fecerat, quando trans mare ad sua redierat. Videns autem Valerius zelum et fervorem Augustini, quod toto nisu ad aedificationem ecclesiae et ad defensionem fidei catholicae anhelaret tamquam alter Elias in spiritu inflammatus, et timens, ne sua persona in alio loco pro episcopo peteretur, ipsum ad se vocavit et licet invitum presbyterum ordinavit et ei contra morem orientalem ecclesiae in cura episcopali adhuc vivens cessit.