Jump to ContentJump to Main Navigation
Death and the PrinceMemorial Preaching Before 1350$

D. L. d'Avray

Print publication date: 1994

Print ISBN-13: 9780198203964

Published to Oxford Scholarship Online: October 2011

DOI: 10.1093/acprof:oso/9780198203964.001.0001

Show Summary Details
Page of

PRINTED FROM OXFORD SCHOLARSHIP ONLINE (www.oxfordscholarship.com). (c) Copyright Oxford University Press, 2017. All Rights Reserved. Under the terms of the licence agreement, an individual user may print out a PDF of a single chapter of a monograph in OSO for personal use (for details see http://www.oxfordscholarship.com/page/privacy-policy). Subscriber: null; date: 26 February 2017

(p.266) Transcription C:b MS Rome, Angelica 158, fo. 157rb-vb

(p.266) Transcription C:b MS Rome, Angelica 158, fo. 157rb-vb

Source:
Death and the Prince
Publisher:
Oxford University Press

1 1 Colla tio in morte cuiuscurcque clerici uel laci.

2 Inclinauit se ex hoc in hoc, verumtamen fex eius non est exinanita; bibent ex ea omnes peccatores terre (Ps. 74: 9). 3In uerbo isto proposito, karissimi, de Psalmo assumpto, notificatur nobis breuiter qualis esse debet diuini verbi predicatoris operatio; secundo, qualis sit humane nature conditio.4Propter primum est sciendum quod predicator debet esse humilis in conuersando, et debet esse seuerus in corrigendo. 5Predicatoris humilitas habetur cum dicitur: Inclinauit se ex hoc in hoc. 6Nam non debet predicator semper stare tensus per sue scientie inflationem, sed debet se inclinare, et condescendere debet infirmitati auditorum per mentis humiliationem. 7Unde in persona predicatoris sic se inclinantis per humilitatem scribitur in Ps. (17: 10): Inclinavit se et descendit; et coligo sub pedibus eius. 8Sed predicatoris seueritas nota turcum additur: uerumtamen fex eius non est exinanita; bibent ex ea omnes peccatores terre. 9Nam debet predicator arguere et obsecrare et increpare, seueritatem diuini iudicii annuntiando peccatoribus, quia fecem dei, id est, penam eterni iudicii, debet predicare numquam exinaniri et numquam terminan, sed perpetualiter bibiturum esse a peccatoribus. 10In principio igitur nostre collationis rogemus deum etc.

2 1 Inclinauit se ex hoc in hoc, uerumtamen fex eius non est exinanita; bibent ex ea omnes peccatores terre. 2Sicut dicebatur, in isto eodem uerbo potest nobis manifestari qualis sit humane nature conditio, et possumus dicere quod conditio humane nature dupliciter nobis exprimitur in uerbo proposito: primo quantum ad eius mutabilitatem cum pre-mittitur primo: Inclinauit se ex hoc in hoc; secundo quantum ad mortis ineuitabilitatem, cum additur: uerumtamen fex eius non est exinanita; bibent ex ea omnes peccatores terre. 3Propter primum est intelligendum quod humana natura a primordio sue creationis habuit quod esset uariabilis et mutabilis, ex hoc in hoc, id est ex sanitate in infirmitatem, ex gaudio in tristitiam, ex uita in mortem, quia sicut ipsa ex nichilo producta fuit secundum animam, et ex re muta|bili [fo. 157 va] secundum corpus, quia ex limo terre, ita quantum est de se natura (p.267) humana in nichilum et corruptionem tendebat. 4Unde Damascenus primo libro capitulo iiii dicit quod omnis creatura quantum est de se, mutabilitati subiecta est, et que a uersione inceperunt hec uersioni subiecta sunt. 5Fuit tarnen hoc donum per gratiam tributurn humane nature, quod si uolebat stare in obedientia dei a quo producta erat, poterat se ab ista mutabilitate preseruare, quia ipsa existente in ista obedientia non cogebatur inclinan ex hoc in hoc, id est, ex bono in malum, ex sanitate in infirmitatem, uel ex uita in mortem, eo quod poterat non mori, non infirman, et non tristari, obseruando mandatum sibi a deo factum. 6Sed statim cum preceptum contempsit, et pre-dictum donum gratuitum perdidit, humana natura quasi sibi ipsi relicta ex sua conditione coacta fuit rnutari ex hoc in hoc, quia statim de letitia transmit in tristitiam, de sanitate in infirmitatem, et de uita in mortem, et immediate tot mutationibus et questionibus se supposuit ut fere quis stare non possit per unam horam in aliqua letitia quin superueniat sibi aliquid secundum animam uel secundum corpus quod sibi displicet. 7Unde dicitur Ecclesiastes vii (30) quod deus fecit hominem rectum et ipse se infinitis immiscuit questionibus. 8Per hoc ergo quod dicitur: Inclinauit se ex hoc in hoc, habetur humane nature mutabilitas, sed per hoc quod subditur: uerumtamen fex eius non est exinanita; bibent ex ea omnes peccatores terre, habetur mortis ineuitabilitas. 9Nam peccante Adam omnes facti sumus peccatores, et quia illi peccato debebatur mors, que fecis nomine nuncupatur, eo quod in fecem et cinerem facit humana corpora resolui, ideo fex uel mors non est exinanita, sed ineuitabiliter oportet omnes peccatores terre hanc mortem persoluere et hanc fecem bibere. 10Et si dicatur quod Christus satisfecit pro illo peccato per suam passionem, dicemus quod illi peccato debebatur duplex pena, una eternalis, scilicet carentia uisionis diuine, et alia corporalis, sicut mors, infirmitas et alie penalitates que sequntur corpus. 11Christus ergo bene liberauit nos a prima pena, quia uisio diuine essentie per eius passionem nobis est restituta qua prius eramus priuati—unde statim cum sumus baptizati et membra eius facti, immediate nobis debentur diuina beatitudo et diuina uisio, nisi aliud obstet, puta peccatum actuale per nos perpetratum—sed a morte corporali et ab aliis penalitatibus corporalibus Christus non (p.268) liberauit nos, immo sicut ipse prius ipsam mortem persoluit et ipsam fecem debitam pro peccato bibit, cum tarnen ipse non esset peccator et per consequens nec debitor mortis, sic oportet omnes nos peccatores hanc fecem bibere, et merito, quia non est exinanita, id est, non est destructa uel adnichilata, eo quod per passionem Christi, ut predictum est, a morte corporali et penalitatibus corporis liberati non sumus. 12Unde Apostolus ad Phil, ii (7–8) dicit quod Christus exinaniuit semetipsum, id est mino|rauit [col. b] seipsum uel seipsum adnichilauit ex eo quod factus fuit obediens usque ad mortem. 13Nam antequam dei filius incarnaretur et antequam fecem passionis biberet non erat exinanitus uel annichilatus aut minoratus, quia nequaquam erat minor, sed cum mortuus fuit et fecem passionis bibit, tunc est quasi exinanitus, id est minoratus, quia non solum patre sed etiam seipso minor factus est. 14Fex ergo Domini, id est mors, quam debet persoluere totum humanuni genus, non est exinanita uel destructa, sed omnes peccatores terre, id est omnes inuolutos peccato primorum parentum, oportet ipsam bibere, sicut mortem ipsam oportet omnes persoluere.

3 1Exponendo igitur uerbum propositum in presentí ad nostrum propositum, dicere possumus quod iste illustrissimus rex dominus Odouardus hanc duplicem humane nature conditionem in se habuit. 2Nam primo ipse habuit humane nature mutabilitatem et uariabili-tatem, quia inclinauit se ex hoc in hoc. 3Inter omnes enim reges et principes qui fuerunt temporibus nostris qui plura uoluerint scire de mutationibus et uariationibus mundi, ipse fuit unus, eo quod ipse numquam sciuit quiescere, obseruans illud quod scribitur Ecclesiastes ix (10): Quodcumque potest manus tua facere instanter operare. 4Nam inclinauit se ex hoc in hoc ex Anglia transeundo in Yspaniam, militiam ibi honorifice reeipiendo, quandoque uero partes ultramarinas per-lustrando, inimicos Christi ibi potenter debellando, quandoque etiam in Walliam, quandoque in Flandriam, quandoque in Scotiam, quandoque in Uasconiam, ipse cum gente sua proficiscendo, regnum suum amplificando et augmentando. 5 Inclinauit se similiter ex hoc in hoc, id est ex magnifico statu in paruum, quia nunc rex, nunc miles, nunc domicellus; nunc diues, nunc pauper; nunc iudex potentes deponens, nunc aduocatus pauperes liberans in suis operibus uideri uoluit. 6Unde uere ipse dicere potuit illud quod dixit Salomon, Ecclesiastes primo (12–13, 17): Ego Ecclesiastes fui rex in Israel, et proposui in corde meo querere et inuestigare sapienter de omnibus que fiunt sub sole, et congnoui quod in hiis esset labor et afflictio spiritus. 7Habuit ergo iste illustrissimus rex humane nature mutabilitatem, quia inclinauit se ex hoc in hoc.

4 1Secundo, completo termino ui te sue habuit mortis ineuitabilitatem, (p.269) quia fecem illam quam nos omnes peccatores oportet bibere ipse iam bibit. 2Unde de ipso did potest quod scribitur Sapientie iiii (13–14): Consummatus in breui expleuit tempora multa. 3 Placita enim erat deo anima illius. 4Nam licet ipse in breui corapleuerit uitam suam, quia (lob 14: 5): Breues dies hominis sunt, et numerus mensium eius apud deum est, tarnen multa tempora transmit, id est, multas et uarias conditiones in temporalibus uidit, et omnes dei gratia cum honore transmit, quantum ad corpus, et cum mercede, quantum ad animam, quia suus transitus per ista temporalia semper fuit cum fidei defen-sione, cum pauperum subleuatione, cum superborum depressione et humilium promotione. 5Et quia per ista placi ta erat deo anima eius, ideo deus altissimus properauit illam educere de medio iniquitatum et remunerare ipsam eterno premio, quod sibi et nobis concedat Christus, qui est benedictus in secula, Amen.

Notes:

(2: 4) . Just conceivably the following passage: ‘“quod ex elementis est compositum, et in ipsa rursus resoluitur? Compositio enim principium est pugnae, pugna distantiae, distantia uero solutionis; solutio uero aliena est a Deo omnino”’ (Saint John Damascene, De fide orthodoxa, versions of Burgundio and Cerbanus, ‘Burgundionis Versio’, 4. 1, ed. E. M. Buytaert (Franciscan Institute Publications, Text Series 8; St Bonaventure, NY, etc., 1955), 19).