Transcription B:d Bertrand de la Tour, Schneyer, Repertorium, i. 582, No. 1120; MS Seville, Biblioteca Capitular Columbina 82–4–1 (unfoliated) - Oxford Scholarship Jump to ContentJump to Main Navigation
Death and the PrinceMemorial Preaching Before 1350$

D. L. d'Avray

Print publication date: 1994

Print ISBN-13: 9780198203964

Published to Oxford Scholarship Online: October 2011

DOI: 10.1093/acprof:oso/9780198203964.001.0001

Show Summary Details
Page of

PRINTED FROM OXFORD SCHOLARSHIP ONLINE (www.oxfordscholarship.com). (c) Copyright Oxford University Press, 2015. All Rights Reserved. Under the terms of the licence agreement, an individual user may print out a PDF of a single chapter of a monograph in OSO for personal use (for details see http://www.oxfordscholarship.com/page/privacy-policy). Subscriber: null; date: 29 September 2016

(p.257) Transcription B:d Bertrand de la Tour, Schneyer, Repertorium, i. 582, No. 1120; MS Seville, Biblioteca Capitular Columbina 82–4–1 (unfoliated)

(p.257) Transcription B:d Bertrand de la Tour, Schneyer, Repertorium, i. 582, No. 1120; MS Seville, Biblioteca Capitular Columbina 82–4–1 (unfoliated)

Source:
Death and the Prince
Publisher:
Oxford University Press

Introduction

Two manuscripts have been collated: Kremsmünster 44 (= K), fos. 115vb-117va (foliation at centre, not right hand, of top margin), and Seville Cathedral, Biblioteca Capitular Columbina 82–4–1 (= S), unfoliated. (I failed to find the sermon in the manuscripts used for Transcriptions B:a and B:b.) S emerged from the comparison as distinctly superior, so it has been used for the transcription, but as before, its readings are relegated to the apparatus when I judge a reading from K (or conjecture) to be better.

1 1Sermo *lxv de mortuis, qui potest fieri in exequiis cuiuslibet christiani regis.

2 Rex est hodie, et eras morietur, Ecci. x (12). 3Uidemus quod quando aliquis rex promulgat legem aliquam, quam wlt per omnes homines regni sui exequtioni debite demandare, ut omnes, maxime simplices, uelint illam legem cum pascientia sustinere, ostendit ipse quod per maiores personas et notabiliores regni illa lex est cum pascientia tolera ta. 4Modo au tern sic est quod propter peccatum primi hominis deus legem tulit omnem hominem obligantem, uidelicet legem mortis. 5 Ista enim lex Adam, sicuf dicitur ii R(eg.) vii (19), id est lex inposita omni homini propter peccatum Adam. 6 Omnes enim morimur, dixit ilia ii R(eg.) decimo quarto (14). 7Et Aplpostolus [second col] dicit ad Hebreos ix (27) quod statutum est hominibus semel mori. 8Et quia forte simplices et pauperes possent credere quod ipsos solos lex ista obligaret, et ipsi soli deberent mori, ostendit ipse Dominus quod ymo maiores et notabiliores humani generis sunt mortui tamquam ad istam legem obligati.

2 1De Habraham enim et aliis patriarchis scriptum est quod quamuis diu uixerint, tarnen tandem fuerunt mortui. 2Et idem dico de omnibus prophetis. 3Nam et prophete mortui sunt, Io. octauo (52). 4Idem etiam dicendum de omnibus regibus luda et Israel. 5Et, quod *in euidentiest, (p.258) iste rex, quondam nobilissimus dominus talis uel talis talis uel talis regni heri uel ante heri uiuebat et agebat in humanis, set nunc mortuus est sicut patet. 6Unde tunc poterat dici: Rex est hodie, id est, dominus talis uiuit et regnat et omnes homines istius regni sunt suo dominio subditi, unde hodie rex est, set, pro dolor, eras morietur. 7Quod iam uerificatum est, quia iam mortuus est rex iste.

3 1Et notandum quod in *hoc uerbo breuiter sapiens tangit tria, uidelicet:

  • primo sui status dignitatem
  • secundo sui et nostri cursus breuitatem
  • tertio sui casus grauitatem.

2Primum *notatur cum dicitur Rex. 3Secundum *cum additur hodie est—et innuitur quod usque cras. 4Tertium cum *subditur morietur. 5Certe huius regis statu nichil est altius, quia Rex; huius uite cursu nichil breuius, quia hodie; et dire mortis ictu nichil est grauius, quia morietur, id est, deficiet ictu mortis.

4 1Tangitur ergo primo huius regis status dignitas. 2Certe in mundanis *nichil sublimius dignitate regis, quam dignitatem quatuor [third col.] magnificant que fuerunt in isto eminenter, uidelicet.

5 1clara prudentia ad recte discernendum. 2Certe de isto *uidetur fuisse dictum illud Ieremie uigesimo tertio (5), regnabit rex et sapiens erit, etc. 3Et bene regnabit rex sapiens, faciendo iudicium et iustitiam in terra sua ac per hoc stabili endo populum suum, quia ut dicitur Sap. vi (26), rex sapiens stabilimentum populi est. 4Et per oppositum dicitur, Ecci. x (3): rex insipiens perdet populum suum. 5Et uere, melior est pauper et sapiens rege sene et stulto, Ecces. quarto (13).

6 1 Secundo magnificat dignitatem regis firma potentia ad ex-equendum. 2Non enim sufficeret prudentia nisi etiam concurreret exequens potentia discipans omne malum. 3Dicitur enim Prouer. xx (8) quod rex qui sedet in solio iudicii uultu suo uel intuitu suo discipat omne malum. 4Et infra, eodem (20: 26) dicitur: rex sapiens discipat impios. 5Et uere iste rex noster fuit potens, scilicet ad discipandum omne malum in terra sua, semper tarnen cum clementia. 6Sciebat illud Prouer. xx (28): Misericordia et ueritas custodiunt regem, et clementia roboratur tronus eius. 7Uerumptamen propter clementiam non dimittebat iustitiam, sciens illud quod scriptum est, Prouerbiorum xxv (5): Aufer impietatem de uultu regis, et iustitia firmabüur tro?us eius.

(p.259) 7 1Tertio magnificat dignitatem regis familia prompta ad seruiendum et hobediendum, unde dicitur Prouer. xiiii (28) [fourth col] quod in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis. 2Iste rex noster habuit magnam multitudinem populi, et multitudinem sibi hobedientissimam, quia uidebant in eo esse sapientiam dei ad faciendum iudicium, sicut dictum fuit de Salomone, iii R(eg.) iii (28).

8 1 Quarto magnificat regis dignitatem prosapia digna et sancta. 2In filiis enim et filiabus bene ordinatis apparet sapientia patris. 3Et certe iste rex noster habuit et habet multos filios, qui non sunt degeneres a sua probitate. 4Unde potest dici de filiis istius domini illud quod fuit dictum de filiis Dauit regis, sicuf habetur ii R(eg.) octauo (18), quod omnes filii Dauid erant sacerdotes. 5Non quidem sacerdotes a sacrando, sed sacerdotes dicebantur quia uiuebant et se regebant sicuf sacerdotes. 6Reuera, sic est de filiis istius domini, et idem de filiabus. 7Unde de ipsis potest dici illud Ps. (44: 9–10): Delectauerunt te, Iesu Christe, filie regum, id est, filie huius regis, que tarn ex parte patris quam ex parte matris ex multis regibus descenderunt.

9 1Secundo tangitur cursus uite nostre breuitas, cum additur hodie, et innuitur quod usque cras. 2*Reuera, breuior est uita nostra etiam posito quod uiueret quilibet nostrum per centum annos, respectu futuri temporis, quam sit spatium unius diei usque ad diem sequentem, respectu eiusdem, scilicet futuri temporis, *quod numquam cessabit. 3Satis ergo congrue innuit breuitatem uite hominis per hoc aduerbium, scilicet ‘hodie’. 4Rex, inquid, est hodie. 5Unde uita et regimen huius regis nostri multum uidentur fuisse breuia, cum non uidentur durasse *ultra unam diem et noctem usque ad mane *diei sequentis. 6Unde quando uiuebat et [fifth col.] regebat poterat dici: Rex est hodie, et post istud hodie non erit, quia morietur. 7 Homo enim uanitati similis factus est; dies eius sicut umbra pretereunt, dicitur in Ps. (143: 4). 8Et, lob decimo quarto, dicit ille quod homo breui uiuens tempore repletur multis miseriis et fugit uelud umbra. 9Et certe, non diutius uiuunt reges et principes quam homines ceteri, ymo *aliquando citius moriuntur. 10 Omnis enim potentatus breuis uita, dicit sapiens, Ecci. decimo (11). 11Ergo Rex est hodie poterat dici dum uiuebat, sed nunc, cum mortuus est, potest dicere omni uiuenti illud Ecci. tricesimo octauo (23): Memento iudicii mei, id est, iudicii mortis, quod iam subii, sic enim erit et tuum, id est, ita morieris sieuf ego mortuus sum; michi enim *est heri, supple, erat ‘hodie’ quod iam transmit, et tibi est, (p.260) supple nunc, hodie. 12Ergo, cum habes tuum ‘hodie’, memor esto mortis, quia post tuum ‘hodie’ morieris, et dices ‘michi heri, sicut iam transmit meum “hodie”, propter quod dico “michi hen”.’ 13Mortui ergo possunt dicere ‘heri’, supple, fuit uita mea, ‘et tunc erat meum “hodie”, sed nunc est meum heri’. 14Sed uiuentes possunt dicere ‘hodie’, quod, supple, cito transibit, quia cras; et tunc poterunt dicere ‘heri’, supple, uita nostra erat.

10 1Sic est, dico, de hominibus puris. 2Sed de Christo Domino, qui simul est deus et homo, dicit Appostolus ad Hebre. decimo tertio (8): Iesus Christus heri et hodie: ipse et in secula, id est, sua duratio, que est eternitas secundum deitatem, omnem differentiam temporis ambit. 3 Sed de aliis hominibus dicitur, Ys. xl (6), quod omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos feni. 4De feno autem dicitur Mt. vi (30); fenum quod est hodie et cras in clibanum mittitur. 5Uere sic est de homine sicuf [sixth col.] de feno. 6‘Sicut fenum’ propter breuitatem sue durationis dicitur, quod hodie uiuens est et quasi per unum diem extenditur uita eius, et cras mittitur in clibanum, id est, in sepulcrum, quod proprie dicitur clibanus—sicut enim in clibano ligna incinerantur, sic et ossa hominum in sepulcro incinerantur.

11 1Breuis igitur fuit uita regis nostri. 2Durauit enim quasi per unam diem, sic uidetur nobis, ita breuis fuit; que iam terminata est. 3Iam enim transmit suum ‘hodie’. 4Placeat Christo, cuius ‘hodie’ semper est, quod dicat anime istius nostri regis illud quod dixit latroni iuxta ipsum pendenti: Amen, dico tibi, hodie mecum eris in paradizo, Luc. xxiii (43).

12 1Tertio tangitur casus istius regis crudelitas, cum dicitur morietur. 2Mors enim dicitur a mordendo, quia crudeliter mordet, quia nulli parcit. 3Et mordendo, quasi omnia aufert.

13 1 Aufert enim actum subsistendi, modum cognoscendi, uerbum confitendi, et statum promerendi. 2Aufert, dico, actum subsistendi. 3 Ante, enim, *erat homo et persona in se subsistens. 4Modo autem nec est homo nec est persona. 5Etiam anima sua uel corpus suum non est homo uel persona. 6 Homo enim *mortuus nudatus, supple uita, et consumptus, supple uermibus, ubi queso est? (Job 14: 10) 7Quasi dicat, nusquam est secundum se totum, quia non est secundum se totum quamuis sit secundum partes. 8 Quod autem non est, non habet ‘ubi’ in quo sit. 9Durus est ergo morsus mortis, quia aufert humanitatem et subsistentiam personalem.

(p.261) 14 1 Aufert etiam modum cognoscendi. 2Ante enim cognoscebat iste dominus per [seventh col.] intellectum, sed etiam per sensum. 3 Periit enim nunc in ipso cognitio sensitiua, a qua tarnen in uita ista habet ortum intellectiua. 4 Propterea etiam secundum intellectum alio modo intelligit anima separata a corpore quam intelligat ei coniuncta. 5Propter quod dixi quod mors aufert modum cognoscendi. 6Dicitur enim Ecces. nono (5) quod mortui nichil nouerunt, supple, secundum sensum. 7Propter quod dicitur Prouer. [recte Eccli.] uicesimo secundo (10): Supra mortuum plora, defecit enim lux eius—lux, quidem, uite presentis, que percipitur per sensum. 8Uel nichil nouerunt intellectualiter secundum ilium modum secundum quem intelligebant ante.

15 1 Aufert etiam uerbum confitendi. 2Anima enim separata confiten non potest, supple uocaliter, nec sua crimina, nec etiam diuinam sublimitatem, quia non habet instrumenta quibus possit formare uocem. 3Idcirco dicitur in Ps. (113: 17–18): Non mortui laudabunt te, Domine—supple, uocaliter; uel non laudabunt te ad meritum;—Sed nos qui uiuimus benedicimus Domino.

16 1 Aufert etiam statum merendi. 2Ante enim erat anima sua in statu merendi. 3 Per bona enim que faciebat in corpore poterat mereri uitam eternam. 4Nunc autem exiuit totaliter statum meriti, unde ac si nichil esset non potest aliquid ad meritum operari. 5Unde dicitur cuilibet nostrum, Ecci. xvii (26): ante mortem confitere; a mortuo enim quasi nichil perit confessio—id est, confessio est sibi omnino infructuosa ex quo mortuus est, quasi ipse nichil esset; uel: confessio ab eo perit quasi nichil, id est nullius ualoris. 6Et quod dicit de confessione, idem intelligendum est de omnibus aliis, que scilicet anima potest facere extra corpus, quod, supple, per ea mereri non potest. 7Transiuit enim tempus merendi [eighth col.] et uenit tempus mercedem accipiendi; transmit tempus laborandi, et uenit tempus quiescendi. 8Unde Appoci. decimo quarto (13) Amodo iam dicit spiritus ut requiescant a laboribus suis. 9Sic igitur patet quod grauissimus est morsus *mortis, qui abstulit ab isto nostro rege actum subsistendi, modum cognoscendi, uerbum confitendi, et statum promerendi.

17 1Igitur si anima ipsius sit in penis, iuuemus eam orationibus et helemosinis et aliis suffragiis, ut deus cito eruat eam a suppliciis et introducat eam in uitam eternam. 2Oremus etiam pro successore istius regis ipsius filio, ut deus det sibi ipsius regnum regere bene, et det sibi multos annos et longam uitam. 3Unde faciamus nos sicut dicebatur (p.262) illis primi Esdre sexto (10): offerant oblationes deo celi et orent pro uita regis, supple huius qui mortuus est, pro uita dico eterna, et pro uita filiorum eius, supple, temporali. 4Nobis enim dicitur illud Baruch i (11): orate pro uita regis, supple, eterna, et pro uita filii eius, supple, temporali. 5Sic igitur iuuemus animam istius regis nostri suffragiis, ut cito eripiatur a suppliciis, et assequatur uitam eternam. 6Quam sibi et nobis concedat, etc., Amen.