Jump to ContentJump to Main Navigation
Death and the PrinceMemorial Preaching Before 1350$

D. L. d'Avray

Print publication date: 1994

Print ISBN-13: 9780198203964

Published to Oxford Scholarship Online: October 2011

DOI: 10.1093/acprof:oso/9780198203964.001.0001

Show Summary Details
Page of

PRINTED FROM OXFORD SCHOLARSHIP ONLINE (www.oxfordscholarship.com). (c) Copyright Oxford University Press, 2017. All Rights Reserved. Under the terms of the licence agreement, an individual user may print out a PDF of a single chapter of a monograph in OSO for personal use (for details see http://www.oxfordscholarship.com/page/privacy-policy). Subscriber: null; date: 17 January 2017

(p.249) Transcription B:c Bertrand de la Tour, Schneyer, Repertorium, i. 581, No. 1100; MS Kremsmünster 44, fos. 82vb-85ra1

(p.249) Transcription B:c Bertrand de la Tour, Schneyer, Repertorium, i. 581, No. 1100; MS Kremsmünster 44, fos. 82vb-85ra1

Source:
Death and the Prince
Publisher:
Oxford University Press

Introduction

Kremsmünster 44 (= K) is the only one of the manuscripts of Bertrand's de mortuis sermons which I have examined to include this text, something which is hard to understand since this is one of the occasions when he rises to real eloquence, such as a modern reader can appreciate—by no means always the case with Bertrand. Accordingly, my transcription is diplomatic, in the qualified sense explained in the ‘Note on Transcriptions’ in the introduction.

1 1Sermo quadragesimus quintus. 2Et potest fieri in exequiis alicuius regis uel magni principis, etc.

3 Princeps et maximus cecidit hodie in Israel, ii R(eg.) iii (38).4In hoc uerbo, quondam per Dauid regem de illo magno principe Abner scilicet ad litteram, dicto, et per Ioab interfecto, de isto nostro magno principe, qui per mortem iam cecidit, allegorice tanguntur tria. 5Quorum primum a cunctis fuit multum honorabile. 6Secundum est a cunctis multum lamentabile. 6Tertium est uniuersis multum consolabile.

2 1Multum enim fuit honorabilis gradus auctoritatis quem habuit, qui notatur cum dicitur Princeps et maximus. 2Multum autem est cunctis lamentabilis casus mortalitatis quem subiit, qui notatur cum additur: cecidit. 3Sed multum est uniuersis consolabilis locus securitatis in quo obiit, qui notatur cum subditur: in Israel.

3 1Et bene per Abner iste designatur noster princeps qui iam obiit. 2interpreta tur enim Abner ‘lapis lucidus’. 3Et reuera, iste dominus erat lapis per constantiam. 4Erat enim per figuram ille cui dicitur,

(p.250) Gn. penultimo (49: 24), pastor, lapis Israel. 5Sed erat lapis lucidus per morum refulgentiam. 6Erat enim de numero illorum de quibus dicitur, Prouerbiorum quarto (18): Iustorum semita quasi lux splendens procedit. 7Et bene per Ioab, qui interfecit Abner, designatur mors, que hunc uirum illustrissimum interfecit. 7Ioab enim interpreta tur inimicus. 8Quod autem mors, que nulli homini parcit, uere sit inimica, probatur per Apostolum, qui dicit de morte, i Cor. xv (26): Nouissime autem omnium inimica destruetur mors.9Quid igitur? 10Sicud per Ioab inimicum cecidit ad litteram ille princeps magnus Abner, ita per mortem, omnibus [fo. 83 ra] inimicam, iam cecidit, sicut apparet hodie per facti euidentiam, ille noster illustratissimus princeps.

4 1Primo, igitur, in hoc uerbo tangitur de ipso illud quod fuit cunctis honorabile, scilicet gradus auctoritatis quem habuit, cum dicitur: Princeps et maximus. 2Et non solum dicitur princeps, sed additur: et maximus, ut innuatur euidenter quod non solum habuit auctoritatem, quia princeps, uerum etiam et uirtutum pluralitatem; ac per hoc fuit maximus.3Secundum enim Aristotelem i Polit., magis decet principem habere uirtutem ad bene regendum quam subditos ad bene seruiendum.4Et secundum Augustinum, ν De Ciuitate Dei, apud antiquos, [edes] uirtutum et principatuum siue honoris erant coniuncte, nec aliquis poterat intrare ad edem principatus seu honoris nisi per edem uirtutis.

5 1Iste autem dominus non solum fuit princeps propter auctoritatem, sed etiam maximus, ut dictum est, propter uirtutum uarietatem. 2Habuit enim uirtutem prudentie. 3Sciebat enim quod prudentia prin-cipatum ordinat. 4Habuit etiam uirtutem clementie. 5Sciebat enim quod dementia principatum roborat. 6Habuit etiam uirtutem con-stantie. 7Sciebat enim quod constantia principatum conseruat. 8Habuit nichilominus uirtutem iustitie. 9Sciebat enim quod iustitia principatum perpetuat.

(p.251) 6 1Dico primo quod iste habuit uirtutem prudentie, sciens quod prudentia principatum ordinat. 2Non enim debet gaudere nomine principis qui non est sapiens. 3Ys. trigesimo secundo (5): Non uocatur princeps is qui est, insipiens. 4Quod iste considerans, fuit sapiens et prudens, non quidem prudentia carnis, nec prudentia mundi, seu dyaboli, sed prudentia dei. 5Unde fuit figuratus per ilium magnum prineipem Dauid, de quo dicitur ii R(eg.) uigesimo | [col. b] tertio Dauid sedet in kathedra sapientissimus princeps. 6Et bene per Dauid iste figura tus fuit. 7Dauid enim interpretatur ‘manu fortis’ ad puniendum scelera, id est, ad exercendum pietatis opera. 8Ffuit etiam ‘wltu de-siderabilis’ propter sui corporis pulchritudinem et wltus elegantiam, et propter etiam morum refulgentiam. 9Iste igitur noster Dauid sedebat in kathedra propter auctoritatem quam habebat. 10Princeps utique sapientissimus propter prudentiam que in ipso uigebat. 11Unde propter istam prudentiam ipse optime principatum suum ordinabat et subditos suos ad bonum uirtutis dirigebat.

7 1Dico secundo quod ipse habuit uirtutem clementie, quia clementia principatum roborat. 2Dicitur enim Prouerbiorum xx (28) quod Misericordia et ueritas custodiunt regem, et clementia roborabitur tronus eius.3 Et secundum quod ait Seneca, libro secundo De dementia Principis, nullum hominem sic decet dementia sicut prineipem.4Crudelitas enim principis, sicut ibidem dicit, idem bellum est.5Infra eodem: Magni animi quem princeps debet habere proprium est esse placidum et tranquillum.6Ut enim dicit idem, eodem libro, Apes sunt iraeundis-sime et aculeo in wlnera relinquunt; solus tarnen rex apum sine aculeo est; uoluit enim natura regem non seuum esse ultorem.7Et quidam uersificator dixit:

  • (p.252) Est piger ad penas princeps, ad premia uelox
  • Quique dolet quotiens cogitur esse ferox.

8 1Reuera, iste noster princeps, ista considerans, fuit piissimus et clementissimus, parcendo reis, beneficia erogando egenis et miserabilibus personis, nullumque puniendo nisi cum dolore et compassione. [fo. 83 va] 2Unde fuit figura tus per ilium principem Ionatham, cui dixerunt Iudei, sicut habetur i Machabeorum ix (30): Ionatha te elegimus in ducem et principem ad bellandum bellum nostrum. 3 Reuera, iste potuit dici Ionathas. 4Ionathas propter clementiam interpreta tur ‘columba’. 5 Et certe, iste fuit totus columbinus, sine felle malitie et inuidie. 6Fuit enim clementissimus in subleuando miserias, in remitiendo iniurias, in condonando offensas, et in temperando penas malefactoribus debitas.7Audiuerat enim illud quod dicit Seneca libro primo De clementia Principis: Principes tales se debent exhibere ciuibus quales sibi uolunt esse deos. 8Ergo bene fuit figuratus per Ionatham. 9Unde sicut iste fuit electus in principem ludeorum, ita et iste fuit electus in principem christianorum ad bellandum contra malos homines christianitatis bellum.

9 1Tertio dico quod habuit uirtutem constantie, sciens quod con-stantia conseruat regnum. 2Ffuit enim uir constantissimus pro bono uirtutis et rei publice augmento, pro defensione fidei, et sanete ecclesie dilatatione et malorum hominum exterminatione. 3Nec quantum ad ista potuit frangi nec minis, nec blanditiis, nec muneribus aut pro-missis. 4Unde fuit figuratus per illum principem Egipti Yoseph de quo dicitur Ecc(li.) xlix (17): Ioseph qui natus est homo princeps fratrum, firmamentum. 5Reuera, ipse fuit firmamentum et stabilimentum totius populi prineipatus sui propter constantiam quam habuit. 6Semper enim considerauit suam fragilitatem, et quod natus erat homo, supple, fragilis et mortalis, sicut dicitur de Yoseph quod natus est homo.

10 1Quarto dico quod habuit uirtutem iustitie, sciens quod iustitia prineipatum perpetuat. 2Iustitia enim est [col. b] perpetua et inmortalis,

(p.253) et ideo inpossibile est quod principatus sit stabilis et durabilis ubi iustitia non uiget.3 Remota enim iustitia, quid sunt regna nisi quedam latrocinia, dicit Augustinus, quarto De cuitate Dei, quasi dicat: Nichil aliud sunt nisi latrocinia. 4Et bene dico quod iustitia regnum per-petuat, quia sicut dicitur Ecc(li.) decimo (8): Regnum transfertur de gente in gentem propter iniustitias et iniurias et diuersos dolos. 5Propter quod iste princeps fuit iustissimus, reddendo unicuique quod sibi debebat, scilicet deo obedientiam, sibi ipsi penitentiam, egenis beneficientiam, et peccatoribus penam. 6Unde fuit figura tus per ilium magnum principem Mathathiam, cui dictum fuit, sicut habetur i Machab. ii (17): Princeps clarissimus es et magnus in hac ciuitate. 7Et bene per Mathathiam fuit iste figuratus, quoniam sicut ille habuit magnum zelum ad de-fensionem diuine legis et sue gentis et ad effugationem malorum hominum, ita et iste.

11 1Sane ergo dictum est de isto: Princeps et magnus, quoniam habuit prudentiam ad dirigendum, clementiam ad miserendum, constantiam ad defendendum, et iustitiam ad distribuendum. 2Proch dolor, non sunt isti similes omnes alii principes, quorum multi principantur subditis non principatu pollitico uel regali, et sicut tutor ad pupillos, nam eos opprimunt, lacerant, spoliant, ymmo excoriant et iugulant. 3Quibus dicitur Michee tertio (1–2, cf. 9): Audite, principes domus lacob, nunquid non uestrum est scire iudicium? Qui odio habetis bonum, et diligitis malum; qui uiolenter tollitis pellem subditorum desuper eis, et carnem eorum [fo. 84 ra] desuper ossibus eorum? 4Tales enim non sunt principes sed tyranni, non pastores, sed lupi, ymo leones et ursi, de quorum quolibet dicitur (Prov. 28: 15): Leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem. 5Non sic de isto.

12 1 Secundo dico quod in isto uerbo tangitur illud quod in isto domino est multum lamentabile, scilicet, casus mortalitatis quem subiit, qui notatur cum dicitur cecidit hodie. 2Cecidit quidem per mortem, quia mortalis erat, et mors est casus ultimus mortalium. 3Et hodie cecidit quantum ad hominum innotescentiam, quia cunctis apparet quod mortuus est cum uidetur in feretra iacens. 4Ergo, cecidit.

(p.254) 13 1Cecidit quidem a consistentia. 2Ante enim homo, et modo non est. 3Ante erat corpus eius firmum et solidum, et nunc est quasi putridum, et omni dissolutioni proximum.

14 1Cecidit etiam a potentia. 2Ante enim erat fortis uiribus corporis et potens armatorum auxilio. 3Sed nunc priuatus est omni uirtute, tam propria quam aliena. 4Si enim haberet bellum in alio seculo, nullus de amicis suis sequeretur eum nisi usque ad sepulchrum. 5 Huius autem priuationis potentie et fortitudinis signum est euidens quod eius arma, scilicet ensis, scutum, et uexillum portantur non quidem erecta, sed quasi euersa et subuersa, in signum quot iam habet nullam fortitu-dinem contra hostes.

15 1Cecidit etiam ab opulentia. 2Ipse enim quondam opulentus et pienus magnis diuitiis repente contritus est, et qui innumeris habundabat diuitiis, nunc pauperrimus, et cum solo sudario, uel cum illo amictu quem uidetis, recedet [col. b] a nobis. 3Unde posset dicere, et nos etiam uice ipsius, illud quod fecit dici Saladinis Soldanos Babylonie, quando corpus suum portabatur ad sepulchrum. 4Ordinauit enim antequam moreretur quod quando corpus eius portaretur ad tu-mulum unus de seruitoribus suis ferret sudarium in lancea ac clamaret sibi dicens: ‘Ecce, rex orientis tantum portat secum de omnibus diuitiis suis.’ 5Iste enim dominus qui ante mortem multis faciebat magna conuiuia multosque reficiebat pauperes, modo non posset dare alicui hominum etiam buccellam panis.

16 1Cecidit etiam ab elegantia. 2Ante enim erat elegantis stature, pulcher facie, et speciosus forma, sed nunc totum inmutatum. 3Non enim est in eo species, neque decor, sed feditas et turpitudo, nec habet uxorem, nec filium, nec filiam, nec personam aliquam que libenter staret cum eo sola per unam noctem.

17 1Ergo cecidit. 2Nec mirum, quia in Ps. (21: 30) dicitur quod cadent omnes qui descendunt in terram. 3 Cadent, supple, per mortem. 4Unde omnes homines qui fuerunt, uel sunt, uel erunt, poterunt dicere coram Christo in die iudicii illud quod scribitur Ys. sexagesimo quarto (6): quasi folium cecidimus uniuersi, quasi dicat de isto casu mortis quomodo est generalis, quomodo est terribilis. 5Et specialiter casus istius uiri eminentissimi est omnibus nobis multum lamentabilis.

(p.255) 18 1Unde possumus omnes dicere propter mortem istius domini illud quod dicit Ieremias propter mortem Iosie, et scribitur Tren. v (16): Cecidit corona capitis nostri; ue nobis, quia peccauimus. 2Reuera, peccatis nostris inputari potest quod sic ceciderit per mortem corona capitis [fo. 84 va] nostri, id est, istius domini nostri, qui erat capud nostrum. 3Et reuera, quod in ipso nunc uidemus, et debemus dicere cunctis regibus et reginis, ut humilientur et a male agendo quiescant. 4Dicitur enim sic cuilibet nostrum, lere, decimo tertio (18): Dic regi et dominatrici: Humiliamini, et sedete, id est, a malis operibus quiescite, quoniam de capite uestro descendet corona glorie uestre sicut iam descendet de capite nostro.

19 1Omnes etiam nobiles huius regni uel huius principatus debent et debebunt ullulare cum audiunt et audient casum istius domini nostri. 2Cuilibet enim eorum dicitur per figuram Zacharie xi (2): Ullula, abies, quoniam cecidit cedrus. 3Omnes enim alii nobiles se habebunt ad istum dominum sicut se habent abietes ad cedrum. 4Magis enim excedebat eos in altitudine quam abietes excedunt cedrum. 5Et non solum potest dici quot cedrus cecidit propter casum istius domini, uerum etiam quot Stella magna cecidit cuius nomen nunc est absinthyium, quia casus eius est nobis amarius quam absinthium, sicud hec dicuntur per figuram Apoc. viii (10–11).

20 1Uerum unum est pro uobis consolabile, quod tertio in hiis uerbis innuitur, cum subditur quod cecidit in Israel, ubi notabatur superius locus securitatis in quo obiit. 2Per Israel enim, quod interpretatur ‘uidens deum’, designatur ipsa sancta ecclesia, que quamdiu est in hoc mundo peregrinans uidet deum per fidem, et tum, facta triumphans, uidebit per speciem (cf. 2 Cor. 5: 7). 3In isto autem Israel, id est in fide et unitate ac sacramentis ecclesie, iste magnus uir obiit. 4Ergo in statu et in loco magne securitatis existens mi|grauit [col. b] ab hac uita. 5Consolari ergo debemus contra dolorem quem de morte sua concepimus, quia securus de habendo uitam glorie recessit ab hoc mundo. 6Securus dico securitate fidei et spei. 7 Cecidit enim in Israel, id est, in ecclesia, hoc est tanquam unus de fidelibus qui sunt de numero et merito eius. 8Quibus dicitur, Deut. trigesimo tertio (29): Beatus es tu, Israel: quis similis tui, popule, qui saluaris in Domino? 9—Quasi dicat: Non est alius populus similis tibi qui saluetur in Domino sicut tu saluaris. 10Propter quod, quia iste dominus cecidit in Israel, firmiter tenere debemus quod iam sit saluatus in Domino secundum animam, et hoc uel in re, uel in firma spe.

21 1Quia igitur non est nobis certum quod eius anima iam deo (p.256) fruatur realiter, nec est de communi lege quod anime fidelium statim post mortem euolent ad patriam, quamuis etiam in penis existentes habeant de hoc securitatem plenam, ideirco nos in uita superstites debemus ipsum iuuare elemosinis, orationibus, et missarum suffragiis, ut citius eruatur a supliciis et ad eternam beatitudinem admittatur. 2Nos, dico, debemus ipsum iuuare, quoniam sicut ipse cecidit, et nos cademus. 3Nobis enim dicitur in Ps. (81: 7): Uos sicut homines moriemini, et sicut unus de prineipibus cadetis. 4Sicud unus, dico, id est, sicut iste magnus princeps cecidit. 5Et fidenter ipsum iuuare possumus, quoniam cecidit per mortem in Israel. 6Propter quod debemus credere quod iam Dominus suseepit eum: suscepit, dico, uel ad rem beati-tudinis uel ad securitatem spei. 7Unde ipse potest dicere illud Ps. (117: 13): Inpulsus, euersus sum, ut caderem, et Dominus suscepit me. [fo. 85ra] 8Quod sibi et nobis concedat, qui cum patre et spiritu saneto uiuit et regnat deus, Amen.

Notes:

(1: 4) The sentence is possibly corrupt, but might make sense thus: ‘In these words, which were once said by King Dauid of that great prince Abner, in the literal sense that is—and he had been killed by Ioab—three things are touched on in the allegorical sense with respect to that great prince of ours who has now fallen through death.’

(4: 3) . Aristotle: probably a reference to Politics 1. 13. Note especially the following passage in William of Moerbeke's medieval Latin translation: ‘propter quod principem quidem perfectam habere oportet moralem uirtutem (opus enim est simpliciter architectonis, ratio autem architecton), aliorum autem un-umquodque, quantum immittit ipsis’ (1260a17–20, ed. F. Susemihl, Aristotelis Politicorum libri octo, cum vetusta translatione Guilelmi de Moerbeka (Leipzig, 1872), 54).

(4: 4) Augustine: De ciuitate Dei, 5. 12: ‘Hoc insitum habuisse Romanos etiam deorum apud illos aedes indicant, quas coniunctissimas constituerunt, Uirtutis et Honoris, pro diis habentes quae dantur a Deo.’

(7: 3) Seneca: De clementia, 1. 3. 3. Note that the wrong book-number is given here, but that below at 8: 7 the book-number is given correctly.

(7: 4) Ibid. 1. 5. 2.

(7: 5) Ibid. 1. 5. 5.

(7: 6) Ibid. 1. 19. 3.

(7: 7) Not found in D. Schaller and E. Könsgen, with J. Tagliabue, Initia carminum Latinorum saeculo undecimo antiquiorum (Göttingen, 1977).

(8: 7) De dementia, 1. 7. 1.

(10: 3) De ciuitate Dei, 4. 4.

(1) Foliation at centre, not right hand, of top margin.