Jump to ContentJump to Main Navigation
Scribes and Scholars at Salisbury Cathedral c. 1075–c. 1125$

Teresa Webber

Print publication date: 1992

Print ISBN-13: 9780198203087

Published to Oxford Scholarship Online: October 2011

DOI: 10.1093/acprof:oso/9780198203087.001.0001

Show Summary Details
Page of

PRINTED FROM OXFORD SCHOLARSHIP ONLINE (www.oxfordscholarship.com). (c) Copyright Oxford University Press, 2016. All Rights Reserved. Under the terms of the licence agreement, an individual user may print out a PDF of a single chapter of a monograph in OSO for personal use (for details see http://www.oxfordscholarship.com/page/privacy-policy). Subscriber: null; date: 03 December 2016

(p.171) Appendix 3 The Scala Virtutum

(p.171) Appendix 3 The Scala Virtutum

Source:
Scribes and Scholars at Salisbury Cathedral c. 1075–c. 1125
Publisher:
Oxford University Press

Introduction

The text

The text given here represents a transcription of Salisbury Cathedral, MS 162, fos. 19–27. These folios form a separate booklet written at Salisbury in the early twelfth century by three Group II scribes, working in collaboration. Scribe 7 copied fos. 26v–27; scribe n copied fos. 19–26, apart from fo. 25, lines 6–34 which were copied by scribe 12. Each scribe corrected his own work.

I have adopted modern conventions of word separation, punctuation and capitals, but I have retained the orthography of the manuscript (including scribal inconsistencies). Abbreviations have been expanded silently, following, as far as possible, the orthographical conventions practised by the Salisbury scribes (e.g. Cristus for Xps). The tironian nota for et and the ampersand are both reproduced as et. Scribal errors (other than orthographical peculiarities and inconsistencies) have been corrected, and the manuscript readings recorded in the textual footnotes. Errors corrected by the scribes themselves are also recorded in the textual footnotes. Words or letters illegible in the manuscript are supplied within square brackets. Other editorial matter (e.g. folio nos.) is entered between round brackets.

Sources

Footnotes refer only to the three principal texts from which the florilegium is derived. The references are to the following editions: Defensor of Liguge, Liber scintillarum, ed. H.-M. Rochais, CCSL, 117 (Turnhout, 1957); Cassian, De institutis coenobiorum et de octo principalium vitiorum remediis, ed. M. Petschenig, CSEL, 117 (Prague/Vienna/Leipzig, 1888), and Deusdedit, Libellus contra invasores et symoniacos et reliquos scismaticos, ed. E. Sackur, Libelli de lite imperatorum etpontificum, ii, MGH (Hanover, 1892), 292–365.

Scala Virtutum

(Fo. 19) In nomine sancte Trinitatis. Scripturarum diuinarum mole quisquis affatim nequit potiri quodam priuilegio his elucubratissimis flosculis medullitus se uelit condiri. Ne nos tenebrę fratres comprehendant, dum lucem habemus currere Sanctis gradibus satagamus, ne hereditatem promissam culpa nostri quod absit amittamus.

(p.172) Primus gradus est sacratissime scale fides recta cum operibus iustistie. Id est, ut in Patrem et Filium et in Spiritum sanctum perfecte credat. In sancta Trinitate unum Deum cognoscat, in uno Deo sanctam Trinitatem nouerit coeternum et coequalem Dei Filium Deo Patri et Deo Spiritui sancto. Quia qui incredulus est Filio Dei non uidebit uitam, sed ira Dei manet super eum.1

Secundus gradus est spes firma in Deum. Id est, ut unusquisque spem suam in Deo ponat; de omni re, de presentibus atque de futuris bonis, spem habeat quicquid boni uel cogitet uel faciat a Deo sibi remunerandi, et spem habeat indulgentię peccatorum si se ueraciter ad Deum conuertat per penitentiam. Desperado autem peior est omni peccato, quia auget peccatum.2

Tertius gradus est maxime necessarius—karitas perfecta. Id est, ut diligatur Deus ex toto corde, toto animo,3 tota uirtute, in sensu perfecto, in uoluntate bona, in cogitatu mundo, in uerbis diuinis, in operibus Deo placitis, et proximos nostros, id est omnes Cristianos, sicut nosmetipsos diligamus, quia caritas operit multitudinem peccatorum.4 Karitas uera est amicum diligere in Deo et inimicum propter Deum.5 Karitas enim omnium uirtutum obtinet principatum,6 quia Deus karitas est. A Deo ergo et a regno Dei se separant qui semetipsos a karitate dissotiant.7 Sine karitate namque quicquidem malum est, quamuis bonum forinsecus uideatur; ieiunium, elemosina, oratio, oblatio, humilitas, et cetera his similia bona nil proderunt, et nullum bonum est sine karitate.8 Uę illi qui karitatem abicit, quia Deum abicit a semetipso.

Quartus gradusa est pacientiab uera. Id est, ut quandocumque a Deo qualiacumque flagella patimur, uel ab antiquo aduersario, id est (fo. 19v) a diabolo temptamenta, uel a proximo persecutiones, uel contumelias nullo modo uincamur; sed patienter in Dei laudibus sustineamus,9 et semper Deo gratias referamus. Quia patientia uera est aliena mala unanimiter perpeti, et contra eum qui mala irrogat nullo dolore morderi.10 Quia patientia uera est quę et ipsum amat quern portat,11 et si quis tibi intulerit mala, ne irascaris; sed potius dole pro eo, quia Deus illi irascitur.12

Quintus gradus est humilitas sancta. Id est, in mente et in omnibus moribus atque in loquelis, et in stando et in sedendo, uel in ambulando uel in uestitu, semper humilitas ostendatur. Humilitas est, si, quando peccauerit in te frater tuus, antequam ille peccauerit, indulgeas ei.13 Omnis utique labor sine humilitate uanitas est.14 Qui etiam sibi uilis est per humilitatem, ante Deumc magnus est. Portate semper uerecundiam in uultu, de recordatione delicti.15 Puluis estis et in puluerem sedetis. Cinis estis, in cinere uiuetis.16 In summo honore summa uobis sit humilitas.17

Sextus gradus est mansuetudo. Id est, ut mites sitis, et humiles corde,18 et in mansuetudine cuncta opera uestra perficiatis,19 et ut sitis mansueti et quieti ad (p.173) intelligenda uerba,20 quę uilitas ex uerbis et ex lege Cristi nobis annuntiare curat. Quia sicut Lucifer in cęlo fulget, sic anima mitis coram Deo rutilat.21

Septimus gradus est indulgentia. Id est, si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quamd frater tuus habet aliquid aduersum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et uade reconciliari prius fratri tuo, et tunc ueniens offeres munus tuum.22 Si etiam dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet uobis et Pater uester qui est in cęlis. Si autem non dimiseritis hominibus, nee Pater uester dimittet uobis peccata uestra.23 Itaque Cristi plebs, filii Dei, cum patientia supportate inuicem, donantes uobismetipsis si quis aduersus aliquem habet querelam. Sicut Deus donauit in Cristo uobis, ita et uos facite.24 Non reddentes malum pro malo uel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc uocati estis, ut benedicationem hereditate possideatis.25 Unusquisque etiam talem indulgentiam accepturus est a Deo, qualem et ipse (fo. 20) dederit proximo suo.26 Quisquis etiam illi qui in eum peccauerit dimittit ignoscendo peccatum, sine dubio elemosinam facit maximam.27

Octauus gradus est conpunctio cordis. Id est, memoria preteritorume facinorum, consideratio peregrinationis in huius uite calamitate, recordatio penarum futurarum, desiderium supernę patrię quatenus ad Dei spem quantocius ualeat peruenire.28 Beatus namque et ter beatus quisquis habet conpunctionem.29 Conpunctio sanitas animę est. Conpunctio remissio peccatorum est. Conpunctio Spiritum sanctum ad se perducit, et Cristum in se habitare facit.30

Nonus gradus est oratio. Id est, ut orationi sitis instantes, orantes omni tempore in spiritu, uigilantes in omni instantia,31 ut digni habeamini fugere omnia mala que futuraf sunt, et securi stare ante Cristi tribunal. Dum enim oramus, ad memoriam culpas reducamus. Cum Deo assistimus,g gemere et flere debemus, reminiscentes quam grauia sunt scelera que commisimus.32 Oratio debet esse pro uobismetipsis, pro omni populo catholico, pro amicis uel proximis, pro inimicis, et perse-quentibus uos. Pro nobis itaque qui pro uobis oramus, et uerbum Dei uobis nuntiamus, quia oratio munda diaboli tela exuperat;33 inmundos spiritus euincit, demonia alligat.34

Decimus gradus est confessio pura, quiah qui abscondit scelera sua, non dirigitur. Qui autem confessus fuer[it], et relinquerit ea, misericordiam con-sequitur a Deo,35 et mundat eum Deus ab omni iniquitate. Tempus confessionis est nunc; confiteri quę fecistis, quę in uerbo, quę in opere, quę in nocte, quę in die.36 Confessio iustificat, confessio peccati ueniam dat.37 Ideo confitemini nunc Domino et Sanctis sacerdotibus, ut mundi et digni ante Cristi iudiciumi peruenire mereamini.

Undecimus gradus est penitentia digna. Id est, ut ne tardetis conuerti ad Dominum, et ne differatis de die in diem,38 sed conuertimini ad Dominum, et (p.174) relinquite peccata;39 quia Deus omnipotens est paratus accipere penitentiam peccatorum. lam igitur cesset unusquisque peccare, quia satis alienus est a fide qui ad agendam penitentiam tempora senectutis expectat.40 Festi- (fo. 20v) -nandum est unicuique ad Deum penitendo conuerti citius,41 quia in hoc seculo tantum modo poenitentiam operantibus Dei misericordia subuenit. In futuro autem iam non operamur, sed rationem operum nostrorum ponimus42 coram Deo et Sanctis eius, et tunc unicuique recompensabitur secundum opera sua.

Duodecimus gradus est abstinentia. Id est, ut unusquisque festinet beatus esse esuriendo et sitiendo iustitiam;43 quia qui se a cibis abstinet, et praue agit, demones imitatur. Ille autem bene a cibis abstinet, qui iustitiam Dei esurit, et a malis actibus uel a mundi delectionibus ieiunat.44 Nichil enim prodest carnem abstinentia affligere, si mentem a uitiis non emendamus.45

Tercius decimus gradus estj timor Dei; ut omnis Cristianus timorem Dei semper sibi ante oculos ponat, et semper sit memor omnium quę pręcepit Deus, semperque cogitet qualiter contemnentes Deum pro peccatis suis in Gehennam incidunt, animoque suo semper reuoluat ęternam uitam, quę Deum timentibus preparata est; et custodiat se omni hora a peccatis et uitiis, id est, cogitationum, linguę, oculorum, manuum, pedum. Ęstimet se a Deo semper respici de celis omni hora, et facta sua omni loco ab aspectu diuinitatis uideri, et ab angelis omni hora renuntiari. Quapropter cauendu[m] est nobis omni hora ne nos declinemusk in malum, ne aliquando Dominus omnipotens malis nostris contristetur, sed semper quod bonum est faciamus, ut ille lętus nobiscum, et nos lęti cum illo regnare mereamur in uita perhenni.

Quartus decimus gradus est uirginitas. Virgines ergo siue uiri siue feminę, si in uirginitate castitatis permanserint, angelis Dei efficiuntur ęquales.46 Ubi ergo uirginitas mentis et corporis est, ibi et Deus manet.47 Nichil prodest uirginitas, ubi operatur corruptio mentis.48 Longa namque castitas post peccatum imitatrix est uirginitatis.49 Quapropter qui uirgo est sit mente casta et corpore impolluto, agat gratias omnipotenti Domino, omnique deuotione (fo. 21) studeat usque in finem in eadem uiginitate permanere. Qui autem in se ipso cognoscit pollutam esse uirginitatem, doleat, gemat, redeatque per penitentiam ad integritatem mentis et corporis, ut cum uirginibus Sanctis angelis beatis consotietur.

Quintus decimus gradus est iusticia. Id est, ut contra nullum aliquid iniuste, uel cogitando, uel loquendo, uel operando, disponas, sed unumquemque hominem cristianum scito proximum et fratrem tuum esse. Quapropter quod tibi non uis fieri, alio ne facias.

Sextus decimus gradus est misericordia, quam itaque mentibus cordium uestrorum fixa radice infigite, uerba Cristi animo reuoluentes. Dicit enim ipse: ‘Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.’50 Et omni Cristiano iubendo dicit: ‘Estote ergo misericordes, sicut et Pater uester misericors est.’51 Estote inuicem benigni, misericordes;52 induite uos uiscera misericordię.53

(p.175) Quia beata est anima, et beatus uir in cuius pectore misericordia seruat facere misericordiam et iudicium. Quia misericordia et iudicium magis placent apud Deum quam uictimę oblationum.54 Neque enim mereri apud Deum misericordiam poterit, qui misericors ipse non fuerit. Neque inpetrabit de diuina pietate aliquid in precibus, qui ad preces pauperis non fuerit humanus.55 Quapropter, si aliquis inter uos deuiando corruat, uos qui in uia recta statis, ins[tr]uite in spiritu lenitatis et misericordie, uestram fragilitatem considerantes ne forte et uos cadatis.56 Ita clementes estote in alienis delictisl sicut in uestris, ut nee aliter uos, nee aliter alios preesetis, sed sic alios iudicate, ut iudicari cupitis.57 Quia cum honera nostra inuicem portamus, conluctatorem nostrum diabolum confundimus et superamus, et Dominum nostrum, qui in celis est, honorificamus.58

Septimus decimusm gradus est elemosina, de cuius uirtute Cristus dicit: ‘Date elemosinam, et ecce omnia munda sunt uobis.’59 Qui faciunt elemosinam et iustitiam, saturabuntur in uita eterna gaudio summo.60 Quia sicut ignem ardentem extinguit aqua, sic elemosina extinguit peccata.61 Duę sunt elemosinę, una (fo. 2iv) corporalis: egenti dare quicquid potueris; altera spiritalis: dimittere a quo lesus es,62 et discordantes ad concordiam reuocare. Qui itaque inimicum diligit, et qui lugenti effectum conpassionis et consolationis impertitur, aut in quibuslibet necessitatibus consilium adhibet, elemosinam procul dubio facit.63 Iccirco, nullus est qui excusationem habere ualeat inopię, qui non elemosinam porrigere possit.64 Quapropter, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes homines.

Octauus decimus gradus est hospitalitas, quam in tantum Dominus ipse laudat, ut semetipsum dicat in hospite suscipi. Unde in diem magni concilii dicturus est hospitalitatem amantibus: ‘Hospes fui, et suscepistis me.’ Legimus namque in Sanctis scripturis, et ipsum Dominum, nee non et sanctos angelos in similitudine hominum, ad hospicium hominum uenire.

Nonus decimus gradus est honor parentum. Dicit hoc vetus testamentum, dicit et nouum. Euangelium loquitur, os Domini loquitur: ‘Honora patrem et matrem, ut bene tibi sit et sis longeuus super terrain.’65 Qui itaque Deum timet, honorat parentes.66 Mala fama est qui relinquit patrem, et est maledictus a Deo qui exasperat matrem.67 Honoret ergo omnis Cristianus patrem, et subditus sit illi, et gemitus matris sue non obliuiscatur.68 Parentes nostros ut propria uiscera diligamus, si accedere nos ad seruitutem Cristi non prohi[bu]erint. Si autem prohibuerint,n nee sepulchra illis a nobis debentur.69 Patres estote prudentes, et nolite ad iracundiam prouocare filios uestros, sed docete illos in disciplina et correctione Dei.70 Quia honor patris, honor est filii. Et honor filiio est honor patris.

Uicesimus gradus est silentium moderatum, quia in multiloquio non effugietur peccatum.71 Quapropter plebs Cristi, audi et intellige doctrinam Cristi. Antequam (p.176) loquaris, disce.72 Scito quo tempore loquaris, considera quando dicas. Tempore congruo loquere, tempore congruo tace.73 Linguosus homo imperitus est, sapiens paucis uerbis utitur. Sapientia breuem sermonem facit; stulticia autem multum loquitur.74 Sit in uerbo mensura, sit in sermone statera, semper sint uerba omnis (fo. 22) Cristiani moderata.75 Nichil loquatur Cristianus, nisi uerba utilia et moderata, et uerba aedificationis. Qui custodit os suum, custodit animam suam.76

Uicesimus primus gradus est consilium bonum. Id est, ut sine consilio nichil faciatis, ne post factum penitere incipiatis.77 Cristianus homo cum bono Cristiano et cum uiro religioso tractet suam causam et suam necessitatem.78 A mali uoluntate autem, consilium suum abscondat. Ante actum omnem uestrum consilium habete discretum et stabile.79 In omni opere quod cogitatis facere, primum cogitate Deum; et si secundum Deum est quod cogitatis, diligenter exam-inate; et sip rectum est coram Deo, perficite illud. Si uero peruersum fuerit rep-ertum, amputate illud ab anima uestra.80

Uicesimus secundus gradus est iudicium rectum, de quo Dominus ipse testatur dicens, ‘Nolite iudicare, ut non iudicemini. In quo enim iudicio iudicaueritis, iudicabimini.’81 Iustum iudicium iudicate.82 Quapropter, filii Dei, tenete firmiter hunc gradum sancte scalę, et nullum ante iudicium condemnetis, sed ante probate et sic iudicate.83 Nolite uosmetipsos in aliorum iudicio ligare ante Cristi tribunal, sed unusquisque uestrum semetipsum considerando iudicet. Quia omnis homo in semetipso habet sufficienter et plus quam indigeat iudicare et condempnare.

Uicesimus tertius gradus est exemplum bonum. Id est, ut exemplum prebeatis omnibus hominibus in uos considerantibus, in uerbis, in moribus, in conuersa-tione, in caritate, in fide,84 et in omni bonitate. Debet ergo unusquisque qui hanc beatissimam scalam ascendere cupit, in omnibus semetipsum prebere exemplum bonorum operum.85

Uicesimus quartus gradus est uisitatio infirmorum. Quam namque Dominus omnipotens in die iudicii coram angelis suis in tantum commendat, ut semetipsum in infirmo uisitari testetur dicens: ‘Infirmus fui, et uisitastis me.’ Et item dicit: ‘Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.’ Quapropter karissimi omni studio uisitate infirmos, opem consolationis illis porrigendo, ut, in infirmo, Cristus a uobis uisitetur. Et Cristus uos uisitare uobisque aeternę felicitatis opem retribuere (fo. 22v) dignetur.

Uicesimus quintus gradus est frequentatio sanctorum Dei et sanctorum locorum in quibus sancti Dei requiescunt. Hoc sancto in euangelio ipsum Dominum qui peccatum non fecit, nee inuentus est dolus in ore eius, sepe et sepe fecisse legimus. Ibat Dominus Iesus in sanctam ciuitatem Ierusalem ad templum sanctum orare, non necessitate aliqua pregrauatus, sed itaque pro nobis et propter nos, ut nobis et illud exemplum suis actibus in semetipso proponeret, sicut et cetera proposuit. Iccirco frequentemus sanctos Dei in locis illis a Deo (p.177) donatis. Quam si ipse Dominus qui nee alicuius cogitationum delicti fuit occupatus sanctum templum sępe et frequenter causa orationis uisitauit, quanto magis nos qui peccatis et criminibus diuersis obuoluti sumus, omni studio, omnique deuotione, frequentare debemus, ieiunando, uigilando, atque orando, sanctisque Dei suplicando, ut Sanctis suis precibus omnipotentem Dominum profusis, nostra peccata nobis dimittantur, aeternaque felicitas nobis donetur.

Uicesimus sextus gradus est oblatio iusta et Deo dicata. Oblatio iusta odor suauitatis est in conspectu altissimi Dei, et sacrificium iusti acceptum est, et memoriam illius non obliuiscitur Deus.86 Quapropter dignas oblationes Deo offerte, quia mors non tardat.87 Nolite offerre munera praua, non enim ilia suscipit Deus.88 Itaque qui offert sacrificium ex substantia pauperis quasi qui uictimat filium in conspectu patris sui.89 Magna est ergo purgatio peccatorum, assiduitas sacrificiorum. Iccirco purgate uos ab omni inquinamento corporum et mentium, ut digni efficiamini Deo omnipotenti munera offerre.

Uicesimus Septimus gradus est decimam Deo esse soluendam. De quo ipse in sancto euangelio suo proclamat dicens: ‘Omnem decimationem uestram distribute.’90 Et alibi ipse Dominus per prophetam suam iubendo loquitur: ‘Inferte ornnem decimationem in horreum nostrum, ut sit cibus in domo mea.’91 Ecce fratres, decime tributa sunt egentium animarum.92 Quod si decimam dederitis, non solum habundantium fructuum recipietis, sed etiam sani- (fo. 23) -tatum corporum et animarum consequemini.93 Non eget Dominus Deus, non premium postulat, sed honorem.94 Deus autem omnipotens qui dignatus est totum dare quicquid boni habemus, decimam a nobis dignatus est repetere, non sibi, sed nobis sine dubio, profuturam.95 Qui ergo sibi aut premium comparare aut peccatorum desiderat indulgentiam promereri, reddat decimam de omni substantia sua, et de nouem etiam partibus studeat elemosinam dare.96

Uicesimus octauus gradus est sapientia. Sapientia est timere Deum, abnegare seipsum a malis.97 Prima sapientia est uitare malum; secunda sapientia est facere bonum.98 Omnis qui secundum Deum sapiens est, beatus est.99 Neminem diligit Dominus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat.100 Quapropter, potenti manu, tenete hunc sanctum gradum beate sapientie. Et in omni re diligendo earn habere contendite, quia qui sapientiam diligit, Deum diligit, et per illam uitam hereditabit aeternam.101

Uicesimus nonus gradus est uoluntas bona. Uoluntas autem bona est, sic aduersa alterius, sicut nostra, pertimescere; nulli denegare quod tibi iuste inpendi desideras; necessitatem proximi non solum iuxta uires concurrere, sed prodesse, etiam ultra uires uelle.102 Ecce fratres nullus se ante Cristi iudicium excusare ualet, quin possit hos sanctos gradus per passus iustitię scandere si uoluerit. Quia uere omnes hoc gradus, infantes et lactantes, iuuenes et senes, uiri et feminę, omnisque aetatis homines iam sępe ascensuros nouimus. Hunc itaque gradum, id (p.178) est bonam uoluntatem, pauper et pauperrimus habere potest, sicut et diues et potentissimus. Consolentur se pauperes, diuitias non habentes, et transcendant potentes diuitiis affluentes bona uoluntate sua. Quia nichil ditius nichilque dulcius Deo quam bona uoluntas. Nichil enim aliud a uobis querit Deus, nisi uoluntatem bonam103 et opus perfectum.

Tricesimus gradus est huius sacratissimę scalę, perseuerantia in bono, de qua ipse Dominus in euangelio suo testatur: ‘Qui perseuerauit usque in finem, hie saluus erit.’104 Tunc enim placet Deo nostra conuersatio, quando bonum (fo. 23v) quod inchoamus, fine perseuerandiq complemus.105 Quia in Cristianis non queruntur initia, sed finis.106 Incassum quippe bonum agitur, si ante terminum uite deseraturr 107 Semper in uita hominis finis quęrendus est, quia Deus omnipotens non respicit quales ante fuerimus, sed quales circa finem uitę assisterimus.108 Unumquemque enim Dominus de suo fine, non de uita preterita iudicat.109 Ex fine enim suo unusquisque aut iustificabitur, aut condemnabitur.110

Ecce fratres quales sint gradus huius gloriosissime scale audistis. Nunc queso audite et de firmissimis atque robustissimis lateribus eiusdem scalę cum quibus continentur et sustentantur prefati gradus. Unum ergo latus est sanctę scale corpus Cristi, id est, sanctum Eucharistium, quo corpus et animam nostram aptare et confirmare debemus, quatenus prefatos gradus sine aliquo inpedimento scandere ualeamus. Aliud latus est sanctę scalę, memoria sanctę abrenuntiationis, quam contra diabolum ante gratiam baptismatis gessimus, quam assidue in mente, in cogitatione, in locutione, in uisu, in auditu, in opere, diligere et habere debemus. Quisquis itaque hec duo latera celestis scale in semetipso non confirmat, id est, corpus et sanguinem Cristi digne et sedule non percipiendo, aut in mente memoriam sancte abrenuntiationiss contra diabolum pugnando non habet, uacui sine dubio et inutiles illi sunt gradus predicti qui a quot infigantur, uel in quo se contineant, omnino non habent, si latera desint. Quapropter, dilectissimi, incalescat mens uestra ad regna celestia, et nolite segnes esse ad erigenda latera uel inserendos gradus, sed in omnipotentis Dei opitulatione confidentes, erigite scalam beatissimam, per quam scandere ad Dominum gloriosissimum, et ad regnum felicissimum feliciter mereamini. Nolite Dominum omnipotentem spernere; nolite euangelium Cristi spernere; nolite sanctos angelos uel ceteros fideles Dei abicere; nolite uos ipsos perdere. Cognoscite Dominum eius precepta amando. Cognoscite uosmetipsos, cogitantes quid nunc sitis, quid futuri estis. Nunc ergo estis homines carnales, fragiles, mortales, et citius morituri, et post mortem (fo. 24) putredini, et uermibus subiciendi, omnique spurcitia redigendi. Hec itaque corpora uestra post mortem patiuntur. Hęc cogitantes, et alta suspiria trahentes in cordibus uestris, scalam erectam ad omnipotentem Dominumu et ad suum regnum ascendite.

(p.179) Quo ad harum uirtutum perfectionem ualeatis scandere, per se in unaquaque perseuerate. Non enim qui ceperit,v sed qui perseuerauit, saluus erit. Principium nostra salutis est timor Domini. De timore, conpunctio. De conpunctione, abrenuntiatio. De abrenuntiatione rerum, nuditas. De nuditate, humilitas. De humilitate, mortificatio nascitur. De mortificatione pulsunturw uitia. De expulsione uitiorum, uirtutes pullulant. De pullulatione uirtutum, puritas cordis adquiritur. De puritate cordis, caritas possidetur,111 que Deus est. Sicque ad summam perfectionis poteris peruenire. Hactenus de uirtutum institutionibus digessimus, a modo que sint octo principalia uitia disponimus. Primum uitium est castrimargie, que gula est.112 Numquam uitiorum stimulos prohibere poterit, qui desideria gule refrenare nequiuerit. Numquam robustioribus eum conluctari posse confidas, quern in leuioribus uideris superari.113 Qui moderamina uult participare uirtutum, necesse est gule submoueat appetitus. Inpossibile est saturum uentrem pugnam interiorisx hominis experiri, qui deicitur exteriori conflictu.114 Nullus carne non deuicta legitime certabit.115 Triplex enim natura est castrimargie, una quę horam preuenire compellit, alia quę nimia saturitatey quarumlibet gaudet escarum, tertia que acuratissimis aepulis delectatur.116 Non solum crapula uini mentem inebriare consueuit, sed omnium escarum nimietas uacillare facit. Sodomitis causa subuersionis non uini crapula, sed saturitas extitit panis. Audi Dominum Iesum increpantem: ‘Quid peccauit soror tua Sodoma, nisi quia panem suum in saturitate comedebat?’117 Tantum frugalitatis unusquisque debet sibi indicere, quantum corporea pugna deposcit. Longa namque ieiunia, saturitate corporis subsequente, lassitudinem adquirunt. Districta ieiunia succedente superflua remissione uacuantur, et in castrimargię uitium conlabuntur. Melior est cotidiana refectio cum (fo. 24v) moderatione, quam longum ieiunium subsequente ingluuie uacuatum. Nouit inmoderata inedia non modo mentis labefactare constantiam, sed etiam orationum efficatiam, reddere lassitudine corporis eneruatam.118

Secundum certamen est fornicationis, diuturnum pre cęteris, ac paucis ad purum deuictum, inmane bellum. Et cum a primo tempore pubertatis inpugnare incipiat humanum genus, non nisi cętera uitia superentur extinguitur. Nec sufficit solum corporale ieiunium adz consequendam castimonię puritatem, nisi precesserint contricio spiritus et oratio perseuerans, meditatio scripturarum, opus manuum, humilitas uera.119 Quantum enim sublime est premium castitatis, tanto grauioribus inimici insidiis lacessitur. Et iccirco ut rex Babilonius cum clibano carnis extinguatur,120 necessaria est cum subtractione ciborum uigilia nocturna, quia sicut custodia diei nocturnam preparat castitatem, ita uigilię nocturne statum solidissimum premittunt.121

Tercius conflictus est aduersus filargiriam, que amor pecunię dicitur, peregrinum bellum, extra naturam nee aliunde sumens principium quam de (p.180) tepidę mentis ignauia. Cetera uitiorum incitamenta uidentur in nobis habere principia, et quodammodo inuiscerantur.122 Ad philargirię uero uitium propellendum, perfectio euangelica necessaria est qua dicitur: ‘Si uis perfectus esse, uende que habes et da pauperibus, et thesaurizabis in celo’,123 et dimissa ulterius ne repetas. Nam qui retro aspicit, aptus regno Dei non erit. Nemo potest Deo et mamone seruire.124 Non sola enim est cauenda possessio, nee effectus philargirie uitandus, quam ipsa uoluntas radicitus exstirpanda, quia nichil prodest pecunias non habere, si uoluntas manet possidendi.125

Quartum certamenaa est irę mortiferum uirus de recessibus animę nostre funditus eruendum.126 Si quis enim ad perfectionem tendens hunc agonem cuperit decertarebb ab omni ire et furoris uicio alienus existat, quia audiat apostolum: ‘Omnis ira et indignatio et clamor et blasphemia cum omni malitia tollatur a uobis.’127 Ira enim uiri iusticiam Dei non operatur. Cuius (fo. 25) morbi hęc erit medicina perfecta: primum credendum est nobis nullo modo licere irasci, scientes nos nulla moderamina posse discernere sub ira, nee preces irati debere fundere. Nichil nobis continentia nee abrenuntiatio, nichil que ieiuniorum et uigiliarum nobis conferre poterunt, nisi ira mitigetur.128 In quieto enim animo et tranquillo sedes Dei est, et beati pedes pacem portantes, et pacifici filii uocantur.

Quinto nobis certamine edacis tristicie stimuli retundendi sunt. Quę si passim per singulos incursus obtinendi animam nostram habuerit facultatem, ab omni nos separat diuine contemplationis intuitu ipsamque mentem suffocans labefactat. Tranquillum ac mitem quempiam perturbat, omnique salubri perdito consilio et cordis constantia perturbata uelut amentem facit hebrium sensum, et obruit desperatione pęnali.129 Sed tristicia quę ex Deo est, penitentiam operatur et salutem. Seculi autem tristicia mortem ingeminat.130 Ilia quę mortem operatur, asperrima est, inpaciens, dura, plena rancore, merore, et uniuersos spiritales fructus euacuans.131 Ilia quę salutem operatur, oboediens est, affabilis, ut pote ex caritate descendens.132 Perniciosamcc namque pellentes a nobis semper leti et immobiles perduremus, nee casibus deiecti nee prosperis elati, utraque caduca et mox trans euntia contemplantes.133

Sextum nobis certamen est contra accidiam, quod greciędd achedian, nos uero tedium siue anxietatem possumus nuncupare. Hoc affinis est tristicie. Denique nonnulli hanc esse pronunciant meridianum demonem. Qui cum obsederit miserabilem mentem, horrorem loci, domus fastidium, fratrum cum eo com-morantium tanquam neglegentium aspernationem gignit. Ad omne opus facit desidem atque inhertem.134 Tunc hue illucque anxietate septus, sepiusque egreditur et ingreditur edem ac solem uelut tardius ad occasum properantem sepius intuetur. Et ita tetra nubilatus caligine, omni actu redditur ociosus, (p.181) ingemiscit se nichil proficere nee habere se fructum suspirat, ab omni questu inanem uacuumque conqueritur.135 Sed uerus alletaee Cristi, hunc quoque morbum de latebris anime festinet excludere, et contra hunc accidie spiritum utrubique contendat, et neque somni telo elisus concidat neque de loco in locum fugitiuus discedat,136 sed resistendo superet.137

Septimum nobis certamen est contra spiritum cenodoxie, quam nos uanam siue inanem gloriam possumus appellare, multiformem, uariam atque subtilem, ita ut quibuslibet perspicatissimis oculis non dicam caueri sed preuideri deprehendiue uix possit,138 tantoque perniciosior ad pugnam, quanto obscurior ad cauendum,139 inpugnans omnes, ut qui non possunt carnaliter decipi, spiritalibus successibus acrius saucientur.140 In habitu, (fo. 25v) in forma, in incessu, in uoce, in opere, in uigillis, in ieiuniis, in oratione, in remotione, in lectione, in scientia, in taciturnitate, in obedientia, in humilitate, et in multis his similibus militem Cristi uulnerare conatur, et uelut pernitiosus scopulus tumentibus undis obtectus inprouisum naufragium secundo nauigantibus uento, dum non cauetur, inportat. Itaque uiam regiam uolentem incedere per arma iusticię quę a dextris sunt et a sinistris oportet apostolica transire disciplina. Et ita nobis iter uirtutis dirigere conuenit, ut dextra leuaque si paululum quod deflectamus sciamus nos pernitiosissimis mox cautibus illidendos. Ideo per Salomonem monemur: ‘Ne diuertaris ad dexteram neque ad sinistram’, id est, ne tibi de uirtutibus blandiaris, nee in spiritalibus extollaris nee deflectens ad sinistram tramitemff uitiorum gloriam tibi ex eis in tua confusione conferas. Nam cui sub specie honestę uestis cenodoxiam non potuit generare, pro squalida et inculta conatur inserere;gg quern non potuit per honorem deicere, humilitate subplantat.141 Pulchre seniores naturam morbi huius in modum cepe pulborumque describunt, que uno coriata tegmine alio rursus inueniuntur induta totiensque repperiuntur obtecta, quotiens fuerint expoliata.142 In solitudinehh quoque fugientem causa glorię persequi non desistit, et ita fit ut qui aduersarii conflictu non potuimus superari, nostri triumphi sublimitate uincamur.143 Ideoque alleta Cristi, qui uerum ac spiritalem agonem legitime certare desiderat, hanc multiformem bestiam omnimodis superare festinet, cogitans illud Dauiticum: ‘Dominus dissipabitii ossa eorum qui hominibus placent.’144

Octauum nobis certamen est aduersus spiritum superbię. Qui morbus licet ultimus sit in conflictu uitiorum atque in ordine ponatur extremus, origine primus est, perfectos maxime temptans. Cuius duo sunt genera, unum spiritales pulsari,jj aliud quod etiam incipienteskk et carnales complectitur.145 Nullum autem est (p.182) uitium aliud, quod omnes uirtutes exhauriat, ut superbia.146 Hoc uero cum possidet mentem, omnia fundamina uirtutum euertit.147 Et ut grauissimam eius tyrannidis potentiam cognoscamus, angelum ilium Luciferum nullo alio quam hoc (fo. 26) uitio deiectum inuenimus.148 Quapropter alleta Cristi, qui spiritali agone legitime certans a Domino desiderat coronari, hanc ferocissimam bestiam ut deuoratricem cunctarum uirtutum omni modis festinet extinguere.149

Plus est id quod incessanter offertur quam quod per temporis interualla soluitur, et gratius uoluntarium munus quam regulares functiones, de hoc Dauid ait: ‘Uoluntarie sacrificabo tibi.’150 Merito hec tria tempora, id est tercia, sexta, nona, religionis sunt officiis deputata: in his promissionum perfectio est et summa nostrę salutis impleta. His tribus temporibus Danihel apertis fenestris preces Domino fudit. Hora namque tercia Spiritus sanctus super discipulos uenit.151 Hora autem sexta, Dominus Iesus Cristus Saluator mundi oblatus est Patri. Eadem quoque hora Petro in excessu mentis ostensum est uas uelut linteum, quatuor initiis summissum, significans quadriformem euangeliorum fidem.152 Hora uero nona inferna penetrans, nos liberauit. Eadem quoque hora Cornelius centurio orationum et elemosinarum Deo placitum expertus est. Petrum autem et Iohannem hac hora ascendisse in templum orationis obtentu nota.153

Uespertina autem sacrificia debere persolui euidenter probatur, que in ueteri testamento lege Mosayca offerri sanctiuntur. Unde Dauid: ‘Eleuatio manuum mearum sacrificium uespertinum.’ Quod de illo sacrificio uespertino intelligi potest, quod uespere a Domino Saluatore cenantibus apostolis traditur, cum initiaret ecclesie sacramenta, uel quod ipse die postero se ipsum sacrificium uespertinum eleuatione manuum suarum pro salute mundi obtulit Patri.154 De matutina uero solennitate etiam illud nos instruit, quod in ipsa decantatur: ‘Deus, Deus meus, ad te de luce uigilio.’ In hac hora pater familias conduxit operarios in uineam suam.155

Gregorius in registro: Nos dicere consecrationem nullo modo possumus, quę ab excommunicatis est hominibus celebrata. Hec itaque tarn patentia tamque manifesta sunt, ut dilucidari non egeant; patentissime namque simoniacorum sacerdotiumll et sacrificium irrita esse demonstrant: quamuis quidam scripserit, quod, sicut in baptismate simoniacorum, ita et eorundem sacrificio uirtus sancti Spiritus co-operetur, scilicet ut non eisdem sit uerum et salutare sacramentum sacrificium, sed his, quibus exhibent. Et idem ex premissis sententiis (fo. 26v) patrum apertissime refellitur,mm et maxime ex eo, quod dicitur: ‘Sacrificia eorum tamquam panis luctus; omnes qui manducant eum, contaminabuntur.’ Non enim exhibitio baptismatis et sacrificii Dominici corporis omnino simili sibi collatione referri ualent: nam necessitate urgente omni baptizato conceditur baptizare sub fidei interrogatione et nomine Trinitatis, et trina mersione,nn quod utiqueoo concessum est propter eum, qui periculo mortis urgetur, ne, si tunc ad (p.183) sacerdotem,pp cum non adfuerit, recurratur, subito non ualeat inuenire, qui baptismate redimatur. Solis autem sacerdotibus licitum est Dominicum corpus conficere: quod quidem non baptizato ilico morituro necessarium non est. Baptisma enim precedit Dominici corporis perceptionem ideoque necessarium est, per quemlibet baptizatumqq uirtute Sancti Spiritus sacramentum baptismatis efficiatur,rr quod et ordine et maiori necessitate quam Dominicum corpus a morituro expetitur. Magis namque dolendum est quempiam absque baptismo humanis rebus excedere, quam baptizatum absque Eucharisticę communione, quamuis nemo sine utroque saluetur, qui quidem utrumque possit sumere. Nam qui dixit: ‘Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum Dei’, idem dixit: ‘Nisi manducaueritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis uitam in uobis.’ Ideo autem dixi de potentia sumendi utrumque, quoniam paruulus modo renatus, non ualet carnem Dominicam manducare, licet sanguinem eiusdem uix ori infusum possit deglutire. Nam quod dicitur, ‘nisi manducaueritis’, de his, qui manducare possunt, accipiendum puto. Nemo enim dicit de eo, qui non potest manducare, ‘nisi manducauerit’, sed de eo, qui potest.156

Hereticus siquidem,ss qui catholice ecclesie fidem relinquit et sui uel alterius erroris uiam seque diligit. Item iuxta beatum Isidorum: Qui sacram scripturam aliter interpretatur, quam flagitat sensus Spiritus sancti per quern scripta est, licet ab ecclesia non recesserit, hereticus appellari potest. Scismaticus uero est, qui quidem rectam fidem confiteri se simulat, sed sanctorum patrum traditiones superbe contempnit et se aliqua maliuolentia ab unitatett ęcclesię scindit. Hereticus est, qui non sequitur catholicamuu ueritatem; scismaticus est, qui non amplectitur catholicam pacem.157

Innocentius Papa ait: ‘Negligere quippe, cum possis deturbare peruersos, nichil est aliud quam fouere.’158

Ambrosius: ‘Consentire est non solum mala scienter fieri permittere, sed et male facta non persequi.’159

Cauendum est et summopere precauendum est, ac per uirtutem Cristi sanguinis interdicendum est, ut nemo per simoniacam heresim regiminis locum in e/cclesia teneat quacumque datione, factione, calliditate, commoditate, aut per se aut per emissam personam. Cum Spiritus sanctus per os Gregorii dicat: ‘Cur non uidetur? cur non perpenditur, quod benedictio talium in maledictionemvv conuertitur, quia ad hoc ut fiat hereticus, promouetur.’

Fraterne mortis crimen incurrit quisque cum potest fratrem (fo. 27) a morte minime defendit.

Quicumque furatur aliquid patri uel matri, et dicit hoc peccatum non est, homicidii particeps est. Pater noster sine dubio Deus est, qui nos creauit. Mater uero ecclesia est, quę nos spiritaliter regenerauit in baptismate. Ergo qui furatur aliquid patri uel matri, homicida ante Dei uultum deputabitur.

Notes:

(1) Defensor, Liber scintillarum, xxxiii, 4.

(2) Cf. ibid, xxxiv, 10.

(3) Cf. ibid. 1,29.

(4) Ibid, i, 2.

(5) Ibid, i, 35.

(6) Ibid, i, 40.

(7) Ibid, i, 43.

(8) Cf. ibid, i, 9.

(a) gradus] scribal corn, orig. modus

(b) pacientia] scribal corn, orig. penitentia

(9) Cf. ibid. ii, 22.

(10) Ibid, ii, 24.

(11) Ibid, ii, 28.

(12) Ibid, ii, 40.

(13) Ibid, iv, 51.

(14) Ibid, iv, 49.

(c) Deum] scribal insertion

(15) Ibid, iv, 44.

(16) C.f.ibid.iv,45.

(17) Ibid, iv, 46.

(18) Cf.ibid.lxxi, 1.

(19) Ibid.lxxi,9.

(20) Cf. ibid, lxxi, 10.

(21) Ibid, lxxi, 21.

(d) quam] Defensor has quia.

(22) Ibid, v, 1.

(23) Ibid, v, 2.

(24) Ibid, v, 3.

(25) Ibid, v, 5.

(26) Ibid, v, 8.

(27) Ibid, v, 21.

(e) preteritorum] scribal corr., orig. preteritarum

(28) Ibid, vi, 24.

(29) Ibid, vi, 28.

(30) ibid, vi, 29.

(31) Ibid.vii, 5.

(f) futura] scribal corr., orig. facitis

(g) assistimus] scribal corr., orig. assistamus

(32) Ibid.vii, 35.

(33) Ibid.vii, 48.

(34) Cf. ibid, vii, 49.

(h) quia] scribal corr., orig. quam

(35) Ibid.viii, 4.

(36) Ibid, viii, 12.

(37) Ibid, viii, 37.

(i) iudicium] scribal corr., orig. tribunal

(38) Ibid, ix, 7.

(39) Ibid, ix, 10.

(40) Ibid, ix, 29.

(41) Cf. ibid, ix, 51.

(42) Ibid, ix, 61.

(43) Cf.ibid.x, 1.

(44) Ibid, x, 39.

(45) Cf.ibid.x, 61.

(j) gradus est] MS est gradus

(k) declinemus] scribal corn, orig. declinamus

(46) Ibid, xiii, 16.

(47) Cf. ibid, xiii, 21.

(48) Ibid, xiii, 4.

(49) Ibid, xiii, 25.

(50) Ibid, xliv, 1.

(51) Ibid, xliv, 2.

(52) Ibid, xliv, 4.

(53) Ibid, xliv, 5.

(54) Cf. ibid, xliv, 12.

(55) Ibid, xliv, 23.

(56) cf.xlv,4.

(i) delictis] scribal corr., orig. debetis

(57) Ibid.xlv, 34.

(58) Ibid, xlv, 35.

(m) decimus] scribal insertion

(59) Ibid, xlix, 1.

(60) Cf. ibid, xlix, 4.

(6l) Ibid, xlix, 13.

(62) Ibid, xlix, 41.

(63) Ibid, xlix, 39.

(64) Cf. ibid, xlix, 40.

(65) Ibid, lvi, 1.

(66) Ibid, lvi, 7.

(67) Ibid, lvi, 10.

(68) Ibid, lvi, 11.

(n) prohibuerint] scribal corr., orig. non prohibuerint

(69) Ibid, lvi, 14.

(70) Ibid, lvi, 2.

(o) filii] scribal insertion

(71) Ibid, xvi, 5.

(72) Ibid, xvi, 23.

(73) Ibid, xvi, 41.

(74) Ibid, xvi, 43.

(75) Cf. ibid, xvi, 43.

(76) Ibid, xvi, 17.

(77) Ibid.lxv, 18.

(78) Cf. ibid. Ixv, 20.

(79) Ibid.lxv, 22.

(p) si] scribal corr., orig. sicut

(80) Ibid.lxv, 25.

(81) Ibid, lxxii, 1.

(82) Ibid, lxxii, 2.

(83) Ibid, lxxii, 22.

(84) Cf. ibid, lxxvi, 3.

(85) Ibid.lxxvi, 5.

(86) Ibid, li, 7.

(87) Cf.ibid. li, 3.

(88) Ibid, li, 8.

(89) Ibid, li, 5.

(90) Ibid, xxix, 1.

(91) Ibid, xxix, 2.

(92) Ibid, xxix, 7.

(93) Ibid, xxix, 8.

(94) Ibid, xxix, 9.

(95) Ibid, xxix, 10.

(96) Ibid, xxix, 17.

(97) Ibid.xviii, 85.

(98) Ibid, xviii, 86.

(99) Ibid, xviii, 96.

(100) Ibid, xviii, 95.

(101) Cf. ibid, xviii, 48–9.

(102) Ibid, xlii, 13.

(103) Ibid, xlii, 8.

(104) Ibid, xxii, i.

(q) perseuerandi] Lib. scint.: perseueranti

(105) Ibid.xxii, 10.

(106) Ibid, xxii, 5.

(r) deseratur] scribal corr., orig. desideratur

(107) Ibid.xxii, 8.

(108) Ibid, xxii, 13.

(109) Ibid, xxii, 14.

(110) Ibid, xxii, 15.

(s) abrenuntiationis] scribal corr., orig. abrenutionis

(t) quo] scribal corr., orig. qua

(u) Dominum] MS Dominum Dominum

(v) ceperat] scribal corn, orig. perseuerat

(w) pulsuntur] MS puluntur

(111) Cf. Cassian, De institutis coenobiorum, iv. xliii.

(112) Cf. ibid. v. 1.

(113) Cf. ibid. v. xi.

(x) interioris] MS mentions

(114) Cf. ibid. v. xiii.

(115) Ibid. v. xvi.

(y) saturitate] MSsatietate

(116) Ibid. v. xxiii.

(117) Ibid. v. vi.

(1l8) Ibid. v. ix.

(z) ad] MS a

(119) Cf. ibid. vi. i.

(120) Cf. ibid. vi. xvii.

(121) Cf. ibid. vi. xxiii.

(122) Cf. ibid. VII. i.

(123) Cf.ibid. VII. xvi.

(124) Ibid.vn.xv.

(125) Ibid. VII. xxi.

(aa) certamen] scribal corn, orig. genus

(126) Ibid. VIII. i.

(bb) decertare] MSdecuntare

(127) Ibid. vm.v.

(128) Cf. ibid. VIII. xxii.

(129) Ibid. ix. i.

(130) Cf. ibid. ix. x.

(131) Cf. ibid. ix. xi.

(132) Ibid. ix. xi.

(cc) perniciosam] the sense requires a noun to govern perniciosam; De inst. coen. supplies passionem

(133) Ibid. ix. xiii.

(dd) grecie] scribal corn, orig. grece

(134) Ibid. x. i-ii.

(135) Cf. ibid. x. ii.

(ee) alleta] the scribe consistently employs this spelling instead of the more common athleta

(136) Ibid. x. v.

(137) Ibid.x.xxv.

(138) Ibid.xi.i.

(139) Ibid. xi. ii.

(140) Ibid. xi. ii.

(ff) tramitem] MStramite

(gg) inserere] scribal corn, orig. asserere

(141) Ibid. xi. iii–iv.

(142) Ibid. xi. v.

(hh) solitudine] MS solitudines

(143) Ibid. xi. vi.

(ii) dissipabit] scribal corn, orig. dissipat; De inst. coen. and Ps. 52: 6 read dissipavit

(144) Ibid.xi.xix.

(jj) pulsari] the compiler has over-abbreviated here, providing nothing for the infinitive pulsare to depend on; in De inst. coen. it depends on diximus ('unum hoc, quo diximus spiritales summosque pulsari')

(kk) incipientes] MS insipientes

(145) Ibid.xn. i–ii.

(146) Ibid. XII. iii.

(147) Cf. ibid. xn. iii.

(148) Ibid. xn. iv.

(149) Ibid. xn. xxxii.

(150) Ibid. in. ii.

(151) Cf. ibid. in. iii, 1–2.

(152) Cf. ibid. in. iii, 3–4.

(153) Cf. ibid. in. iii, 6–7.

(154) Cf. ibid. in. iii, 9.

(155) Ibid. in. iii, 10–11.

(ll) sacerdotium] MS sacerdotum

(mm) refellitur] MS refellit

(nn) mersione] scribal corr., orig. mercione

(oo) utique] scribal insertion

(pp) sacerdotem] MS sacerdotum

(qq) baptizatum] MS baptismum

(rr) efficiatur] MS officiatur

(156) Deusdedit, Libellus contra invasores et symoniacos et reliquos scismaticos, ii ('A' text), 321–3.

(ss) siquidem] the sense requires siquidem est

(tt) ab unitate] MS a bonitate

(uu) catholicam] MS catholici

(157) Ibid. 332.

(158) Cf. ibid. 335.

(159) Ibid. 336.

(vv) maledictionem] MS maledictione