Jump to ContentJump to Main Navigation
The Hidden History of Women's OrdinationFemale Clergy in the Medieval West$

Gary Macy

Print publication date: 2008

Print ISBN-13: 9780195189704

Published to Oxford Scholarship Online: January 2008

DOI: 10.1093/acprof:oso/9780195189704.001.0001

Show Summary Details
Page of

PRINTED FROM OXFORD SCHOLARSHIP ONLINE (www.oxfordscholarship.com). (c) Copyright Oxford University Press, 2017. All Rights Reserved. Under the terms of the licence agreement, an individual user may print out a PDF of a single chapter of a monograph in OSO for personal use (for details see http://www.oxfordscholarship.com/page/privacy-policy). Subscriber: null; date: 27 February 2017

(p.133) Appendix 1

(p.133) Appendix 1

Prayers and Rites for the Ordination of a Deaconess

Source:
The Hidden History of Women's Ordination
Publisher:
Oxford University Press

W. Greenwell, ed., The Pontifical of Egbert, Archbishop of York, A.D. 732–766, Surtee Society 27 (London: T. & W. Boone, 1853).

A) Under the Heading “Ad ordinandum diaconum”

Alia benedictio diaconi sive diaconissae (p. 19)

Exaudi, Domine, preces nostras, et super hunc famulum tuum (vel hos famulos tuos) Ill. spiritum tuae benedictionis emitte, ut coelesti munere ditatus (vel ditati), et tuae gratiam possit (vel possint) majestatis adquirere, et bene vivendi aliis exemplum prebere. Per.

B) Benedictio episcopalis in ordinatione diaconissae (p. 94)

Omnipotens Deus intercedentibus sanctis viriginibus suis vos dignetur benedicere, qui de antiquo hoste etiam per feminas voluit triumphare. Amen.

Et qui illis voluit centesimi fructum, decoremque virginitatis, et agonem martyrii conferrre, vos dignetur et vitiorum squaloribus expurgare, et virtutum lampadibus exornare. Amen.

Quatenus virtutum oleo ita peccatorum lampades possint repleri, ut cum eis coelestis sponsi thalamum valeatis ingredi.

Quod ipse. Amen. Benedictio.

C) Benedictio episcopalis in ordinatione diaconi (p. 94)

Benedicat vos Deus misericordia plenus, pietate immensus, majestate gloriosus, virtute precipuus. Amen.

Mulitplicetur pax in diebus tuis, saturitas in tempore, temperies in aere, fructus in germine. Amen.

Ut dum te pius miserator locupletat in suam hereditatem propitious introducat.

(p.134) Benedicat in te Dominus imaginem quia plasmavit, et det misericordiam quam promisit. Amen.

Custodiate animam tuam quam redemit servando gratiam quam profudit.

Ut et impleas que precepit, et ille custodiat quod donavit. Amen.

Quod ipse. Amen. Benedictio. Amen.

Jean Deshusses, ed., Le sacramentaire Grégrorien: Ses principales formes d'apres les plus anciens manuscripts, 2nd ed., 2 vols., Spicilegium Friburgenses, 24 (Fribourg: Éditions Universitaires Fribourg, 1988).

D) Orationem ad diaconam faciendam (1:341)

Exaudi domine preces nostras, et super hanc famulam tuam illam, spiritum tuae benedictionis emitte, ut caelesti munere ditata et tuae gratiam possit maiestatis adquirere, et bene uiuendi aliis exemplum prebere. <per.>

E) Under the heading “Orationes ad ordinandum diaconum” (1:97)

Alia. Exaudi domine preces nostras, et super hanc famulum tuum spiritum tuae benedictionis emitte, ut caelesti munere ditatus et tuae gratiam possit maiestatis adquirere, et bene uiuendi aliis exemplum prebere. Per.

Cyrille Vogel and Reinhard Elze, eds., Le Pontifical Romano‐Germanique du Dixième Siècle, Studi e testi, 226, 3 vols. (Vatican City: Biblioteca Apostolica Vaticana, 1963).

(In the edition of Vogel and Elze, the rituals take different forms in different manuscripts. The differences are preserved here. Each capital letter stands for a different manuscript following the original edition. For the key to these designations, see Vogel and Elze, Le Pontifical Romano‐Germanique du Dixième Siècle, 1:2.)

F) XXIV. Ad diaconam faciendam (1:54–59)

1. Episcopus cum diaconam benedicit, orarium in collo eius ponit. Quando autem ad ecclesiam procedit, portat illud super collum suum sic vero ut summitas orarii ex utraque parte sub tunica sit.

C D T V

B G K L

Oratio. Exaudi domine, preces nostras et super hanc famulam tuam … praebere Per. (ut infra.n.7)

2. Item missa ad diaconam consecrandam.

Deus in nomine tuo salvum. Ps. Quoniam alieni.

3. Oratio. Deus castitatis amator et continentiae conservator, supplicationem nostram benignus exaudi et hanc famulam tuam propitius intuere, ut que pro timore tuo continentiae pudicitiam vovit, tuo auxilio conservet et sexagesimum fructum continentiae et vitam aeternam te largiente percipiat. Per.

4. Lectio. Require in dominica post pentecosten, feria IIIIA.

Fratres, nescitis quoniam corpora vestra.

(p.135) 5. Graduale. De necessitatibus meis. Versus. Ad te, domine. Alleluia. Versus. Amavit eam dominus et ornavit.

CDTV

BGKL

6. Deinde prostrata illa ante altare, imponatur letania.

Letania. Kyrie [eleison].

7. Qua finita, dicit episcopus super illam hanc orationem: Exaudi, domini preces nostras et super hanc famulam tuam spiritum tuae benedictionis emitte, ut caelesti munere ditata, et tuae gratiam possit maiestatis acquirere et bene vivendi aliis exemplum praebere. Per.

7a. Preces famulae tuae, quaesumus domine, benignus exaudi, ut assumpta castitatis gratiam, te auxiliante, custodiat. Per.

8. Sequitur consecratio in modum praephationis. Deus qui Annam filiam Phanuelis vix per annos septem sortitam iugale coniugium ita annos octoginta quatuor in sancta et intemerata viduitate servasti, ut noctibus ac diebus orationes ieiuniaque miscentem, usque ad prophetiae gratiam sub circumcisione Christi tui, iustus remunerator adduceres, quique deinceps per apostolicam intentionem, sanctarum huius ordinationis manibus feminarum sexum ipsius adolescentulas ac iuniores instrui cum sancti chrismatis visitatione iussisti, suscipere dignare, omnipotens, piissime rerum omnium Deus, huius famulae tuae arduum et laboriosum, nec satis discrepans a perfecta virginitate propositum, quia tu, creaturarum omnium conditor, probe nosti mundiales illecebras non posse vitari, sed cum ad te venitur per te, numquam animas semel vivificatas vel terribiles passiones vel deliciarum blandimenta sollicitant; nam sensibus quibus ipse dignaris infundi nihil est desiderabilius quam regnum tuum, nihil terribilius quam iudicium tuum. Da ergo, domine, ad petitionem nostram huic famulae tuae inter coniugatas tricesimum, cum viduis sexagesimum fructum. Sit in ea cum misericordia districtio, cum libertate honestas, cum humanitate sobrietas. Opus tuum die ac nocte meditetur, ut in die vocationis suae talis esse mereatur quales per spiritum prophetiae esse voluisti presta. Per dominum.

CDTV

BGKL

9. Tunc ponat episcopus orarium in collo eius., dicens: Stola iocunditatis induat te dominus.

10. Ipsa autem imponat velamen capiti suo palam omnibus de altari acceptum cum antiphona: Ipsi sum desponsata.

(p.136)

CDTV

BGKL

11. Oratio. Preces famulae tuae, quaesumus, domine, benignus exaudi, ut assumtam castitatis gratiam te auxiliante custodiat. Per.

12. Ad anulum dandum.

Accipe anulum fidei, signaculum spiritus sancti, ut sponsa Christi voceris, si fideliter ei servieris.

13. Ad torquem.

Accipe signum Christi in capite, ut uxor eius efficiaris et si in eo permanseris, in perpetuum coroneris, prosequentibus illis que circumstant antiphonam. Anulo suo.

CDTV

BGKL

14. Famulam tuam, quaesumus, domine, pia devotione iuvante, perducat ad veniam, quatenus mereatur a cunctis mundari sordibus delictorum et reconciliatam tibi per Christum sereno vultu respicias et omnia eius peccata dimittas, severitatem quoque iudicii tui ab ea clementer suspendas et miserationis tuae clementiam super eam benignus infundas. Per.

15. Tunc imponat evangelium secundum Mattheum. In illo tempore, respondit Iohannes et dixit: Non potest homo accipere.

16. Post evangelium in ordine velatarum

ad manus episcopi offerat, choro imponente

offertorium.

17. Offertorium. Miserere mei, domine.

18. Secreta: Munera, quaesumus, domine, famulae et sacratae tuae, quae tibi ob consecrationem sui corporis offert, simul ad eius animae medelam proficiant Per.

19. <Praefatio. Vere dignum, aeterne Deus. Per ipsum te deprecamur omnipotens Deus, ut haec oblatio quam tibi pro famula tua offero, sit in oculis tuis semper accepta et sicut sanctis tuis eorum fide recta pervenit ad coronas, ita eam devotio te iuvante perducat ad veniam, ut mereatur per hoc sacrificium a cunctis enumdari sordibus delictorum et reconciliatam tibi per Christum sereno vultu respicias et omnia eius peccata dimittas, severitatem quoque iudicii tui ab ea clementer suspendas et miserationis tuae clementiam super eam benignus infundas. Per Christum dominum>.

(p.137) 20. <Infra agendam>. Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quaesumus, domine, quam tibi offero pro incolomitate famulae tuae, ob devotionem mentis suae pius ac propitius clementi vultu suscipias,tibi vero supplicantes libens protege, dignanter exaudi, diesque.

21. Benedictio. Benedic, domine, hanc famulam tuam pretioso filii tui sanguine comparatam. R . Amen.

Benedictionis tuae gratiam quam desiderat consequatur et, sine ulla offensione, maiestati tue dignum exhibeat famulatum. R. Amen

Cursum vitae suae impleat sine ullis maculis delictorum et superet in bonis actibus inimicum. R. Amen. Quod ipse praestare.

22. Communio. Servite domino in timore.

23. Bonorum, Deus operum institutor, famulae tuae cor purifica, ut nihil in ea quod punire, sed quod coronare possis invenias. Per.

CDTV

BGKL

24. Diacona vero illa inter misteria sacra communicet et post missam episcopus ei pastorali banno pacem confirmet, ut sua cum securitate et quiete possideat.

G) Ordinatio diaconorum (1:24–28)

9. Ordinatio diaconorum. Diaconi cum ordinantur, solus episcopus qui eos benedicit, manum suam super caput illorum ponat, quia non ad sacerdotium sed ad ministerium consecrantur; et alloquatur populum his verbis:

10. Allocutio ad populum. Commune votum communis oratio prosequatur, ut hi totius aecclesiae prece, qui in diaconatus ministerio preparuntur, leviticae benedictionis ordine clarescent et spirituali conversatione prefulgentes gratiam sanctificationis eluceant, praestente domino nostro Iesu Christo.

B C D G K L T

A

11. Benedictio ad stolas vel planetas quando levitae vel presbiteri ordinandi sunt. Deus invictae virtutis triumphator et omnium rerum creator ac sanctificator, intende propitius preces nostras et has stolas sive planetas leviticae an sacerdotalis gloriae ministris tuis fruendas tuo proprio ore benedicere ac sanctificare consecrareque digneris, omnesque tuis ministeriis a nobis indignis consecrandos eis utentes et tibi in eis devote ac laudabiliter servientes, aptos tibi et gratos effici concedas et nunc et per infinita secula seculorum. Resp.: Amen.

(p.138) 12. Prefatio diaconorum. Oremus, dilectissimi, Deum patrem omnipotentem, ut super hos famulos suos N., quos ad officium diaconatus dignatur assumere, benedictionis suae gratiam clementer effundat

B O D G K L T V

A

eisque donum consecrationis indulgeat, per quod eos ad premia aeterna perducat.

et consecrationis indultae propitius dona conservet et preces nostras clementer exaudiat, ut quae nostro gerenda sunt ministerio, suo benignus protegatur auxilio et quos sacris mysteriis exequendis pro nostra intelligentia credimus offerendos, sua electione iustificet.

13. Oremus. Et diaconus: Flectumus genua. Levate. Sequitur oratio:Exaudi, domine, preces nostras et super hos famulos tuos N. spiritum tuae benedictionis emitte, ut celesti munere ditati et tuae gratiam possint maiestatis acquirere et bene vivendi aliis exemplum praebere. Per dominum.

13. Oremus. Et diaconus: Flectamus.

14. Consecratio eorum in modum prefationis. Omnipotens Deus, honorum dator,

14. Oratio. Adesto, quaesumus, omnipotens Deus, honorum dator,

ordinum distributor, officiorumque dispositor, qui in te manens innovas omnia et cuncta disponis per verbum, virtutem sapientiamque, tuam Iesum Christum filium tuum dominum nostrum, sempiterna providentia preparans et singulis quibusque temporibus aptanda dispensans, cuius corpus aecclesiam videlicet tuam caelestium gratiarum varietate distinctam suorum conexam distinctione membrorum, per legem mirabilem totius compaginis unitam, in augmentum templi tui, crescere dilatarique largiris, sacri muneris servitutem in tribus gradibus ministrorum, nomini tuo militari constituens, electis ab initio Levi filiis, qui in misticis operationibus domus tue fidelibus excubiis permanentes, hereditatem benedictionis aeternae sorte perpetua possiderent, super hos quoque famulos tuos quaesumus, domine, placatus intende, quos tuis sacrariis servituros in officium diaconi suppliciter dedicamus. Et nos quidem, tamquam (p.139) homines divini sensus et summae rationis ignari, horum vitam quantum possumus aestimamus; te autem, domine, ea que nobis sunt ignota non transeunt, te occulta non fallunt; tu cognitor secretorum, tu scrutator es cordium, tu eorum vitam celesti poteris examinare iudicio quo semper praevales et admissa purgare et ea que sunt agenda concedere. Emitte in eos, quaesumus, domine, spiritum sanctum quo in opus ministrii fideliter exequendi septiformis gratiae tuae munere roborentur. Habundet in eis totius forma virtutis, auctoritas modesta, pudor constans, innocentiae puritas et spiritualis observantia disciplinae. In moribus eorum praecepta tua fulgeant, ut suae castitatis exemplo imitationem sanctae plebis acquirant et bonum conscientiae testimonium praeferentes, in Christo firmi et stabiles perseverant dignisque successoribus de inferiori gradu per gratiam tuam capere potiora mereantur. Per eundem dominum nostrum Iesum Christum filium tuum, qui in unitate eiusdem spiritus sancti.

14a. <Benedictio ad stolas vel planetas.

Deus invictae virtutis triumphator et omnium rerum creator ac sanctificator, intende propitius preces nostras et has stolas sive planetas leviticae sacerdotalis qloriae ministris tuis fruendas tuo proprio ore benedicere ac sanctificare consecrareque digneris, omnesque tuis ministeriis a nobis indignis consecrandos eis utentes et tibi in eis devote ac laudabiliter servientes, aptos tibi et gratos effici concedas et nunc et per infinita saecula saeculorum>.

15. Ad consummandum diaconi officium cum stola:

Accipe stolam tuam, imple ministerium tuum, potens est enim Deus ut augeat tibi qratiam suam. Qui vivit et regnat.

16. Alia. Accipe stolam, candidatam de manu domini, ab omnibus vitiorum sordibus purificatus in conspectu divine maiestatis ut omnibus vita tuae conversationis praebeatur exemplum plepsque dicata Christi nomine possit, imitando te, imitationem acquirere iustam.

B C D K T L T V

A

17. Tunc stola levae eius circumdata, det eis evangelium dicens: Accipite potestatem legendi evangelium in ecclesia dei tam pro vivis quam pro defunctis in nomine domini. Resp. Amen.

17a. Benedictio post acceptam stolam. Exaudi, domine, preces nostras et super hos famulos tuos N. spiritum tuae benedictionis emitte, ut caelesti ditati et tuae maiestatis gratiam possint acquirere et bene vivendi aliis exemplum praebere. Per.

(p.140) 18. Sequitur benedictio

Domine sanctae, spei, fidei, gratiae et profectuum munerator, qui in caelestibus et terrenis angelorum ministeriis ubique dispositis per omnia elementa voluntatis tuae diffundis effectum, hos quoque famulos tuos N. speciali dignare illustrare, aspectu, ut tuis obsequiis expediti sanctis altaribus tuis ministri puri accrescant et indulgentia puriores eorum gradu, quos apostoli tui in septenario numero, beato Stephano duce ac praeuio, sancto spiritu auctore, elegerunt, digni existant et virtutibus universis quibus tibi servire oportet instructi complaceant. Per. In unitate.

B C D G K L T V

A

19. Cum vero consecrati fuerint, induantur dalmatica, et dent osculum episcopo et sacerdotibus et stent ad dexteram episcopi.

B C D G K L T

A V

20. Canon s. Theodori. In ordinatione presbiterivel diaconi oportet episcopum missam cantare; similiter greci faciunt quando abbatem eligunt vel abbatissam.

Michel Andrieu, ed., Le Pontifical Romain au moyen‐âge, vol. 1, Le Pontifical Roman au moyen âge, Le pontical romain du XIIe siècle, Studi e testi, 88 (Vatican City: Biblioteca apostolica vaticana, 1940): 168–69

H) XIV. Missa ad diaconam consecrandam

1. Introitus. Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua libera me. Ps. Deus exaudi orationem.

2. Oratio. Deus castitatis amator et continentiae conservator, supplicationem nostram benignus exaudi et hanc famulam tuam propitius intuere, et quae pro timore tuo continentiae pudicitiam vovet, tuo auxilio conservet et sexagesimum fructum continentiae et vitam aeternam te largiente percipiat. Per.

3. Lectio epistolae beati Pauli apostoli ad Corinthios [1 Cor. 6:15‐20]. Fratres, nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt … et portate Deum in corpore vestro.

4. Grad. De necessitatibus meis. Vers. Ad te levavi. Deinde letaniam. Kyrie eleison.

5. Oratio: Preces famulae tuae, quaesumus, domine, benignus exaudi, ut sumptam castitatis gratiam te auxiliante custodiat. Per.

(p.141) 6. Item consecratio. Deus qui Annam filiam Phanuelis, quae vixit per annos septem sortita iugale coniugium, ita in annos octoginta quatuor in sancta et intemerata viduitate servasti, ut noctibus ac diebus orationes ieiuniaque miscentem usque ad prophetiae gratiam, sub circumcisione Christi tui, iustus remunerator adduceres, quique deinceps per apostolicam institutionem, sanctarum huius ordinationis manibus feminarum, sexum ipsius adulescentulas ac iuniores instrui cum sancti chrismatis visitatione iussisti, suscipere dignare, omnipotens, piissime rerum omnium Deus, huius famulae tuae aduum et laboriosum nec satis discrepans a perfecta viduitate propositum, quia tu creaturarum omnium conditor probe nosti mundiales illecebras non posse vitari, sed cum ad te venitur, per te numquam animas semel vivificatas vel terribiles passiones vel deliciarum blandimenta solicitant, nam sensibus quibus ipse dignaris infundi nihil est desiderabilius quam regnum tuum, nihil terribilius quam iudicium tuum. Da ergo, domine, ad petitionem nostram huic famulae tuae inter coniugatas tricesimum fructum, cum viduis sexagesimum. Sit in ea cum misericordia districtio, cum humilitate largitas, cum liberate honestas, cum humanitate sobrietas. Opus tuum die ac nocte meditetur, ut in die vocationis suae talis esse mereatur, qualem illam per spiritum prophetiae esse voluisti. Presta per dominum.

6 [sic]. Grad. Amavit eam dominus et ornavit eam stola. Vers. Induit eam dominus cyclade.

7. Sequitur evangelium secundum Iohannem [John 3: 27‐30]. In illo tempore, respondit Iohannes et dixit: Non potest homo accipere quicquam … me autem minui.

8. Offertorium. Miserere mei, domine, secundum magnam misericordiam tuam. Dele iniquitatem meam.

9. Secreta. Munera, quaesumus, domine, famulae tuae ill., quae tibi obsecrationem sui corporis offert, simul ad eius animae et corporis medelam proficiant Per.

10. Praefatio. Vere dignum … Per ipsum te deprecamur, omnipotens Deus, ut haec oblatio, quam tibi pro famula tua N. offero, sit in oculis tuis semper accepta et sicut sanctis tuis eorum fide recta pervenit ad coronas, ita eam devotio te iubente perducat ad veniam, ut mereatur per hoc sacrificium a cunctis emundari sordibus delictorum et reconciliatam tibi sereno vultu respicias et omnia eius peccata dimittas, severitatem quoque iudicii tui ab ea clementer suspendas et miserationis tuae clementiam super eam benignus infundas. Per Christum.

11. Infra canonem. Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae, domine, quam tibi offero pro incolomitate famulae tuae ob devotionem mentis suae pius ac propitius clementi vultu suscipias, tibi vero supplicantes libens protegens dignanter exaudi, diesque nostros.

12. Communio. Servite domino in timore et exultate ei cum tremore, apprehendite disciplinam ne pereatis de via iusta.

(p.142) 13. A complendum. Bonorum Deus operum institutor, famulae tuae corda purifica, ut nihil in ea quod punire sed quod coronare possis invenias. Per.

14. Antequam vero legatur evangelium, dat ei anulum dicens: Accipe anulum fidei, signaculum spiritus sancti, ut sponsa Dei voceris, si ei fideliter servieris.

15. Ad torquem dandam: Accipe signum Christi in capite, ut uxor eius efficiaris et, si in eo permanseris, in perpetuo coroneris. Per.

Michel Andrieu, ed., Le Pontifical Romain au moyen‐âge, 3, Le Pontifical de Guillaume Durand, Studi e testi, 88 (Vatican City: Biblioteca apostolica vaticana, 1940): 411.

I) XXII. De ordinatione diaconisse

1. Diaconissa olim, non tamen ante annum quadragesimum, ordinabatur hoc modo. Lecta etenim epistola, ea ad terram ante altare prostrata, dicebat episcopus super eam: Adiutorium nostrum, etc. Oremus.

Oratio. Exaudi, domine, preces nostras et super hanc famulam tuam, et cet., ut supra. Require supra, sub benedictione abbatis.

2. Deinde dabat ei orarium dicens: Oremus.

Oratio. Famulam tuam, domine, ut supra.