Jump to ContentJump to Main Navigation
Virgil RecomposedThe Mythological and Secular Centos in Antiquity$

Scott McGill

Print publication date: 2005

Print ISBN-13: 9780195175646

Published to Oxford Scholarship Online: September 2007

DOI: 10.1093/acprof:oso/9780195175646.001.0001

Show Summary Details
Page of

PRINTED FROM OXFORD SCHOLARSHIP ONLINE (www.oxfordscholarship.com). (c) Copyright Oxford University Press, 2017. All Rights Reserved. Under the terms of the licence agreement, an individual user may print out a PDF of a single chapter of a monograph in OSO for personal use (for details see http://www.oxfordscholarship.com/page/privacy-policy). Subscriber: null; date: 27 February 2017

Texts of the Mythological and Secular Centos

Texts of the Mythological and Secular Centos

Source:
Virgil Recomposed
Publisher:
Oxford University Press

Texts of the Mythological and Secular Centos

APPENDIX TEXTS OF THE MYTHOLOGICAL AND SECULAR CENTOS

Note: The Virgilian provenance of each unit in each cento can be found in several places. In CSEL 16, 531–553, Schenkl provides that information for all the mythological and secular centos. (Schenkl does the same for the Christian centos in 569–638.) In editions of individual centos, moreover, the same information can be obtained. Thus Lamacchia relates where the units in the Medea come from in Virgil; Carbone where the units in the De Alea come from; Green where the units in the Cento Nuptialis come from; and Happ where the units in the Epithalamium Fridi come from. Given this abundance of possible sources for that information, and given that I cite the Virgilian source of every unit that I discuss in the chapters of this book, I have chosen to reproduce the cento texts without locating the origin in Virgil of each unit. I do, however, mark where the cut in a line is with the symbol |, thus preserving, I hope, a sense that the centos are secondary Virgilian texts.

Medea, ed. Rosa Lamacchia

  • <MED.> Esto nunc Sol testis et haec mihi Terra precanti |
  • et Dirae ultrices | et tu, Saturnia Iuno: |
  • ad te confugio, | nam te dare iura loquuntur,
  • conubiis. | si quid pietas antiqua labores
  • respicit humanos, | nostro succurre labori, | 5
  • alma Venus, | aut quicumque oculis haec aspicis aequis. |
  • accipite haec meritumque malis advertite numen. |
  • quid primum deserta querar? | conubia nostra
  • reppulit | et sparsos fraterna caede penates. |
  • quid Syrtes aut Scylla mihi, quid vasta Charybdis 10
  • profuerit | mediosque fugam tenuisse per hostis? |
  • improbe Amor, quid non mortalia <pectora> cogis? |
  • iussa aliena pati | iterumque revolvere casus, |
  • ire iterum in lacrimas: | sed nullis ille movetur
  • fletibus; | infixum stridit sub pectore vulnus. | 15
(p.120)
  • exstinctus pudor | atque inmitis rupta tyranni
  • foedera | et oblitus famae melioris amantis |
  • oblitusve suae est; | lacrimae volvuntur inanes. |
  • nusquam tuta fides, | vana spe lusit amantem, |
  • crudelis! quid, si non arva aliena domosque 20
  • ignotas peteret? | haec pro virginitate reponit? |
  • heu pietas, heu prisca fides! |[et haec] captiva videbo |
  • reginam thalamo cunctantem | ostroque superbo, |
  • haut impune quidem, | si quid mea carmina possunt! |

Chorus Colchidarum

  • <CHOR.> rerum cui summa potestas, | 25
  • precibus si flecteris ullis,
  • et si pietate meremur, |
  • nostro succurre labori. |
  • et tu, Saturnia Iuno, |
  • cui vincla iugalia curae, | 30
  • oculis haec aspicis aequis? |
  • nemorum Latonia custos, |
  • triviis ululata per urbes, |
  • sic nos in sceptra reponis? |
  • quid, o pulcherrime coniunx, | 35
  • potuisti linquere solam, |
  • per tot discrimina rerum |
  • nequiquam erepte periclis? |
  • manet alta mente repostum, |
  • quam forti pectore et armis, | 40
  • quaesitas sanguine dotes. |
  • felix, heu nimium felix, |
  • dum fata deusque sinebant! |
  • nescis, heu perdita, necdum |
  • quae te dementia cepit, | 45
  • caput obiectare periclis? |
  • haec nos suprema manebant, |
  • hoc ignes araeque parabant? |
  • nostram nunc accipe mentem |
  • vaginaque eripe ferrum | 50
  • ferroque averte dolorem! |

(p.121) Creon–Medea

  • CR. femina, quae nostris errans in | finibus hostis, |
  • flecte viam velis; | neque enim nescimus et urbem
  • et genus | iniussum | et non innoxia verba; |
  • hostilis facies occurrat et omina turbet. | 55
  • MED. nullae hic insidiae | nec tanta superbia victis, |
  • [CR.] non ea vis animo | nec sic ad proelia veni. |
  • <CR.> non ut rere meas effugit nuntius auris |
  • unde genus ducis | varium et mutabile semper: |
  • tu potes unanimes armare in proelia fratres | 60
  • funereasque inferre faces | et cingere flamma; |
  • pacem orare manu | et vertere sidera retro |
  • atque odiis versare domos. | tibi nomina mille,
  • mille nocendi artes | fecundaque poenis
  • viscera | notumque furens quid femina possit. | 65
  • cede locis | pelagoque volans da vela patenti! |
  • MED. rex, genus egregium, | liceat te voce moneri. |
  • pauca tibi e multis, | quoniam est oblata facultas, |
  • dicam equidem, licet arma mihi mortemque mineris: |
  • ne pete conubiis natam! | meminisse iuvabit, | 70
  • dissice compositam pacem, | miserere tuorum! |
  • CR. ne tantos mihi finge metus | nec omine tanto
  • prosequere! | causas nequiquam nectis inanes. |
  • stat sua cuique dies; | non ipsi exscindere ferro
  • caelicolae valeant, | fati quod lege tenetur, | 75
  • nec mea iam mutata loco sententia cedit. |
  • MED. non equidem invideo | genero dignisque hymenaeis, |
  • non iam coniugium antiquum quod prodidit oro; |
  • tempus inane peto, | liceat subducere classem, |
  • extremam hanc oro veniam; | succurre relictae, | 80
  • dum pelago desaevit hiems; | miserere parentis, |
  • o genitor! | et nos aliquod nomenque decusque
  • gessimus: | scis ipse neque est te fallere quicquam. |
  • nunc victi, tristes (quoniam fors omnia versat), |
  • submissi petimus terram | litusque rogamus 85
  • innocuum: | neque te ullius violentia vincat. |
  • CR. Quid causas petis | in me exitiumque meorum? |
  • quicquid id est, timeo | vatum praedicta priorum. |
  • eia, age, rumpe moras: | quo me decet usque teneri? |
  • MED. quem sequimur quove ire iubes, ubi ponere sedes? | 90
(p.122)
  • CR. ire ad conspectum cari genitoris et ora, |
  • dum curae ambiguae, dum spes incerta futuri. |
  • MED. nunc scio quid sit amor! | hospitio prohibemur harenae, |
  • nec spes ulla fugae, nulla hinc exire potestas |
  • quassataeque rates | geminique sub ubere nati 95
  • et glacialis hiems aquilonibus asperat undas. |
  • si te nulla movet tantae pietatis imago, |
  • indulge hospitio | noctem non amplius unam, |
  • hanc sine me spem ferre tui: audentior ibo. |
  • CR. desine iam tandem: | tota quod mente petisti, | 100
  • largior, | et repetens iterumque iterumque monebo: |
  • si te his adtigerit terris Aurora morantem, |
  • unum pro multis dabitur caput. |

Vox Deintus–Chorus

  • VOX. o digna coniuncta viro, | dotabere, virgo! |
  • ferte facis propere, | thalamo deducere adorti, | 105
  • ore favete omnes et cingite tempora ramis. |
  • <CHOR.> velamus fronde per urbem |
  • votisque incendimus aras. |
  • heu, corda oblita | tuorum, |
  • vatum praedicta priorum, | 110
  • fati sortisque futurae! |
  • spe multum captus inani,
  • mactat de more bidentis |
  • Phoeboque patrique Lyaeo,
  • cui vincla iugalia curae, | 115
  • cumulatque altaria donis. |
  • tremere omnia visa repente, |
  • fibrae apparere minaces, |
  • vox reddita fertur ad aures: |
  • thalamis neu crede paratis! | 120
  • funus crudele videbis. |
  • carpebant | membra quietem |
  • animalia somnus habebat, |
  • ferali carmine bubo
  • in fletum ducere voces: | 125
  • tristis denuntiat iras. |
  • quae tanta insania, cives, |
  • velati | tempora ramis? |
  • (p.123)
  • thalamo deducere adorti, |
  • quaeso, miserescite regi! | 130
  • recubans sub tegmine fagi |
  • divino carmine pastor |
  • vocat in certamina divos: |
  • ramo frondente pependit. |
  • quae te dementia cepit, | 135
  • saxi de vertice pastor, |
  • divina Palladis arte |
  • Phoebum superare canendo? |
  • raptim secat aera pinnis |
  • fugiens Minoia regna, 140
  • ausus se credere caelo |
  • vitamque relinquit | in auras. |
  • demens videt agmina Pentheus: |
  • caput a cervice revulsum. |
  • incensas pectore matres, | 145
  • vocat agmina saeva sororum: |
  • iuvenem sparsere per agros. |

Medea–Nutrix

  • MED. en, quid ago? | vulgi quae vox pervenit ad aures? |
  • obstipui, | magnoque irarum fluctuat aestu |
  • durus amor; | taedet caeli convexa tueri. | 150
  • quae potui, infelix! quae meme in omnia verti, |
  • cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent, |
  • heu, Furiis incensa feror! | stat gratia facti: |
  • illum ego per flammas et mille sequentia tela |
  • per varios casus, per tot discrimina rerum, | 155
  • eripui leto; fateor me, | arma impia sumpsi. |
  • sed quid ego haec autem nequiquam ingrata revolvo? |
  • quid loquor aut ubi sum? | ictum iam foedus et omnes
  • compositae leges. | credo, mea vulnera restant. |
  • NUTR. non hoc ista sibi tempus spectacula poscit, 160
  • sed cape dicta memor, duri solacia casus, |
  • sensibus hic imis | nostram nunc accipe mentem: |
  • heu, fuge crudelis terras, fuge litus avarum! |
  • MED. cara mihi nutrix, | claudit nos obice pontus,
  • deest iam terra fugae, | rerum pars altera adempta est. | 165
(p.124)
  • hac gener atque socer | patriaque excedere suadet. |
  • NUTR. tu ne cede malis, sed contra audentior ito |
  • et quocumque modo fugias<que> ferasque laborem, |
  • tu modo posce deos veniam, | tu munera supplex
  • tende petens pacem | causasque innecte morandi | 170
  • [MED.] carminibus. | forsan miseros meliora sequuntur. |
  • <MED.> nunc oblita mihi tot carmina, | vox faucibus haesit; |
  • mens immota manet | et caeco carpitur igni. |
  • carmina vel caelo possunt deducere lunam, |
  • sistere aquam fluviis, | deducere montibus ornos. | 175
  • has herbas atque haec Ponto mihi lecta venena
  • ipse dedit [mihi]: | nihil ille deos, nil carmina curat. |
  • NUTR. quid struis? aut qua spe inimica in gente moraris? |
  • <MED.> aut pugnam aut aliquid iam dudum invadere magnum, |
  • seu versare dolos seu certae occumbere morti. | 180

Iason–Satelles–Medea

  • IAS. quod votis optatis, adest: | timor omnis abesto. |
  • hic domus, hic patria est, nullum maris aequor arandum; |
  • solvite corde metum | tandem tellure potiti |
  • per varios casus. | bene gestis corpora rebus
  • procurate, viri; | iuvat indulgere choreis. | 185
  • SAT. unde tremor terris? qua vi maria alta tumescunt? |
  • quid tantum Oceano properant se tingere soles? |
  • nescio quid certum est: | in nubem cogitur aer. |
  • aspice convexo nutantem pondere mundum, |
  • et fratris radiis obnoxia surgere Luna. | 190
  • IAS. Media fert tristis sucos, | nigrisque infecta venenis, |
  • quo thalamum eripiat | atque ossibus implicet ignem. |
  • fare age, quid venias, iam <i>stinc et comprime gressum. |
  • MED. ad te confugio, | precibusque inflectere nostris, |
  • o dulcis coniunx, non haec sine numine divum 195
  • eveniunt. | 195a
  • tanta meae si te ceperunt taedia laudis, |
  • hos cape fatorum comites, his moenia quaere! |
  • IAS. non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas, |
  • iam propriore die? | nescis, heu perdita, nescis |
  • nec quae te circumstent deinde pericula cernis! | 200
  • MED. hanc quoque deserimus sedem; | tibi ducitur uxor. |
  • cui, pater et coniunx, quondam tua dicta relinquor? |
  • (p.125)
  • et sedet hoc animo, | dotalis regia cordi est |
  • externique iterum thalami. |
  • mene fugis? | hoc sum terraque marique secuta? | 205
  • hic labor extremus, longarum haec meta viarum, |
  • hi nostri reditus exspectatique triumphi? |
  • quid tua sancta fides? | iterum crudelia retro
  • fata vocant. | tantis nequiquam erepte periclis, |
  • mene fugis? per ego has lacrimas, | per siquis amatae 210
  • tangit honos animum, | per inceptos hymenaeos, |
  • per conubia nostra | et mensas quas advena adisti
  • te precor: | miserere animi non digna ferentis. |
  • namque aliud quid sit, quod iam implorare queamus? |
  • ipse mihi nuper Libycis tu testis in undis, | 215
  • dum rauca adsiduo longe sale saxa sonabant, |
  • † infixure † mari | tantis surgentibus undis, |
  • luctantis ventos tempestatisque sonoras |
  • compressi et rabiem tantam caelique marisque. |
  • unius in miseri exitium | proque omnibus unum | 220
  • obieci caput, | id sperans fore munus amanti. |
  • sed quid ego | ambages et iussa exorsa | revolvo? |
  • nil super imperio moveor; speravimus ista |
  • tempore, quo primum | fortes ad aratra iuvencos |
  • semine ab aetherio spirantis naribus ignem | 225
  • obieci: | satis immanis dentibus hydri |
  • erupit legio et campo stetit agmen aperto, |
  • telorum seges et iaculis increvit acutis, |
  • ferrea progenies duris caput extulit arvis. |
  • illi inter sese magna | vi vulnera miscent | 230
  • confixique suis telis et pectora duro
  • transfossi ligno | animasque in vulnera ponunt. |
  • aurum ingens coluber | servabat in arbore ramos, |
  • nec visu facilis nec dictu effabilis ulli. |
  • ille manu patiens | immania terga resolvit. | 235
  • ut me conspexit, | flammantia lumina torquens |
  • cervicem inflexam posuit | somnosque petivit. |
  • si te nulla movet tantarum gloria rerum, |
  • sin absumpta salus | nec habet fortuna regressum, |
  • si nulla est regio, miseris quam det tua coniunx, | 240
  • i, decus, i, nostrum! | faciat te prole parentem |
  • egregia interea coniunx | melioribus, opto,
  • (p.126)
  • auspiciis. | possem | hinc asportare Creusam! |
  • spero <e>quidem mediis, si quid pia numina possunt,
  • supplicia hausurum scopulis: | dabis, improbe, poenas, | 245
  • quod minime reris, | rebus iam rite paratis. |
  • IAS. desine meque tuis incendere teque querellis; |
  • nam mihi parta quies, | nullum maris aequor arandum, |
  • nec veni, nisi fata locum sedemque dedissent. |
  • <MED.> heu tot incassum fusos patiere labores, | 250
  • nec venit in mentem | fumans sub vomere taurus, |
  • iam gravior Pelias | et aena undantia flammis |
  • squamosusque draco et | quaesita <e> sanguine dotes? |
  • <IAS.> in regnis hoc ausa tuis: |
  • haec loca non tauri spirante <s> naribus ignem | 255
  • nec galea densisque virum seges horruit hastis, |
  • nec vim tela ferunt: | mitte hanc de pectore curam. |
  • <MED.> nam quis te, iuvenum confidentissime, nostras
  • iussit adire domos? | pelagine erroribus actus |
  • an fratris miseri letum ut crudele videres? | 260
  • IAS. sive errore viae seu tempestatibus acti, |
  • quis deus in fraudem, | quae <te> dementia cepit |
  • commaculare manus, | fraterna caede penates? |
  • aut ego tela dedi | aut vitam committere ventis |
  • hortati sumus? | quae dura potentia nostra? | 265
  • MED. nil nostri miserere, | nihil mea carmina curas? |
  • efficiam posthac ne quemquam voce lacessas, |
  • nec dulcis natos Veneris nec praemia noris. |
  • IAS. quid causas petis | et inrita iurgia iactas? |
  • iamque vale, | melior quoniam pars acta diei est. | 270
  • MED. utere sorte tua, | susceptum perfice munus. |
  • IAS. nunc iter ad regem nobis; | quod te adloquor hoc est. |
  • MED. num fletu ingemuit nostro | aut miseratus amanti? |
  • et dubitamus adhuc? | lacrimantem et multa volentem
  • dicere deseruit | rapidusque in tecta recessit. | 275
  • quid labor aut benefacta iuvant? | mea tristia facta |
  • fessa iacent. | ubi nunc nobis deus ille magister |
  • et Furiis agitatus amor et conscia virtus? |
  • nam quid dissimulo aut quid me ad maiora reservo? |
  • stat casus renovare omnis, | [et] dare lintea retro, | 280
  • rursus et | casus abies visura marinos |
  • te sine, frater, erit. | quod si mea numina non sunt, |
  • flectere si nequeo superos, Acheronta movebo! |

(p.127) Chorus

  • <CHOR.> dictis exarsit in iras |
  • insani Martis amore, | 285
  • Poenorum qualis in arvis |
  • venantum saepta corona, |
  • fulva cervice leaena; |
  • qualis mala gramina pastus, |
  • tractu se colligit anguis, | 290
  • tumidum quem bruma tegebat: |
  • caput altum in proelia tollit, |
  • linguis micat ore trisulcis; |
  • <qualis * * * > 293a
  • furiis agitatus Orestes |
  • armatam facibus matrem | 295
  • ardens agit aequore toto |
  • patri <a>s<que> obtruncat ad aras; |
  • furit ululata per urbem |
  • qualis | trieterica Baccho |
  • inter deserta ferarum, | 300
  • palla subcincta cruenta, |
  • vocat agmina saeva sororum; |
  • qualis philomela sub umbra, |
  • pectus signata cruentum, |
  • late loca questibus implet, | 305
  • maerens | miserabile carmen, |
  • cantu solata laborem; |
  • <qualis | miserabile Orpheus > | 307a
  • graviter pro coniuge saevit |
  • deserti ad Strymonis undam: |
  • te solo in litore secum | 310
  • anima fugiente vocabat, |
  • scirent si ignoscere Manes. |

Nuntius–Chorus

  • NUNT. quo feror? unde abii? | <rumpit> pavor, ossaque et artus |
  • perfudit toto proruptus corpore sudor, |
  • genua labant, <gelidus> | oculos stupor urget inertis | 315
  • arrectaeque horrore comae et vox faucibus haesit. |
  • C<HO>R. quo res summa loco? | unde haec tam clara repente
  • (p.128)
  • tempestas | sine more furit? | maria omnia caelo
  • miscuit, | ingeminant a ruptis nubibus ignes. |
  • fare mihi atque | haec edissere vera roganti. | 320
  • N<UN>T. aedibus in mediis | quaeque ipse miserrima vidi |
  • (horresco referens): | palla subcincta cruenta |
  • in medioque focos, | nocturnas inchoat aras |
  • intenditque locum sertis et fronde coronat
  • funerea, | crinem vittis innexa cruentis, | 325
  • unum exuta pedem vinclis, in veste recincta, |
  • spargens umida mella soporiferumque papaver; |
  • sparserat et latices simulatos fontis Averni, |
  • sanguineam volvens aciem | manibusque cruentis |
  • pro molli viola | casiaque crocoque rubenti 330
  • urit odoratam nocturno in lumine cedrum |
  • scillamque elleborosque gravis | et sulpura viva |
  • obscuris vera involvens | lacrimisque coactis |
  • voce vocans Hecaten | et non memorabile numen |
  • ferro accincta vocat. | 335
  • haec effata silet, | oculis micat acribus ignem |
  • exspectans quae signa ferant, | haud ignara futuri. |
  • eripiunt subito nubes caelumque diemque |
  • et tremefacta solo tellus, | micat ignibus aether. |
  • continuo auditae voces vagitus et ingens; | 340
  • visus adesse pedum sonitus | et saeva sonare
  • verbera; | visaeque canes ululare per umbras
  • adventante dea, | refluit<que> exterritus amnis |
  • et pavidae matres pressere ad pectora natos. |
  • exhinc Gorgoneis Allecto infecta venenis | 345
  • exsurgitque facem adtollens atque intonat ore: |
  • “respice ad haec; adsum dirarum ab sede sororum,
  • bella many letumque gero.” |
  • talia † cernentem tandem † sic orsa vicissim: |
  • “venisti tandem, | mecum partire laborem, | 350
  • tu, dea, tu praesens | animis inlabere nostris. |
  • dissice compositam pacem, sere crimina belli |
  • (namque potes), | colui vestros si semper honores.” |
  • talibus Allecto dictis exarsit in iram |
  • horrendum stridens | rabidoque haec addidit ore: | 355
  • “o germana mihi, | mitte hanc de pectore curam, |
  • nunc si bellare paras, | et luctu miscere hymenaeos |
  • (p.129)
  • funereasque inferre faces | et cingere flamma, |
  • quicquid in arte mea possum, | meminisse necesse est |
  • quantum ignes animaeque valent; absiste precando.” | 360
  • dixerat: | adtollens stridentis anguibus alas, |
  • ardentis dare visa faces | super ardua linquens. |
  • illa dolos | operi flammisque sequacibus iras |
  • iungebat, | et duplicem gemmis auroque coronam |
  • consertam | squamis serpentum; | flamma volantem | 365
  • implicat | involvitque domum caligine caeca,
  • prospectum eripiens oculis; | mihi frigidus horror |
  • membra quatit gelidusque coit formidine sanguis: |
  • improvisum aspris veluti qui sentibus anguem |
  • aut videt aut vidisse putat, | metuensque pericli | 370
  • incipit effari | nec vox aut verba sequuntur. |
  • idque audire sat est; | quo me decet usque teneri? |
  • vadite et haec regi[na] memores mandata referte. |

Nutrix–Medea

  • NUTR. hoc habet, haec melior magnis data victima divis. |
  • talia coniugia et talis celebrent hymenaeos! | 375
  • MED. tu secreta pyram, | natorum maxima nutrix, |
  • erige | tuque ipsa pia tege tempora vitta, |
  • verbenasque adole pinguis | nigrumque bitumen. |
  • sacra Iovi Stygio, quae rite incepta paravi,
  • perficere est animus finemque imponere curis. | 380
  • NUTR. discessere omnes medii spatiumque dedere.

Medea–Filii–Umbra Absyrti

  • MED. heu stirpem invisam et fatis contraria nostris! |
  • huc ades, o formose puer, | qui spiritus illi! |
  • sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat! |
  • perfidus! | et cuperem ipse parens spectator adesset. | 385
  • FIL. parce pias scelerare manus! | aut quo tibi nostri
  • pulsus amor? si iuris materni cura remordet, |
  • natis parce tuis | aut nos rape in omnia tecum! |
  • quo res cumque cadunt, unum et commune periculum. |
  • <ABS.>aspice nos! | adsum dirarum ab sede sororum, 390
  • infelix simulacrum, | laniatum corpore toto: |
  • [MED.] quid dubitas? | audendem dextra, nunc ipsa vocat res. |
  • auctor ego audendi, | fecundum concute pectus. |
  • (p.130)
  • si concessa peto, | si poenas ore reposco, |
  • nullum in caede nefas: | amor non talia curat. | 395
  • FIL. hostis amare, quid increpitas | mea tristia fata? |
  • MED. suggere tela mihi | finemque impone labori! |
  • sanguine quaerendi reditus. |
  • FIL. nec te noster amor | pietas nec mitigat ulla, |
  • nec venit in mentem | natorum sanguine matrem 400
  • commaculare manus? | nostri tibi cura recessit |
  • et matri praereptus amor? |
  • MED. crimen amor vestrum | spretaeque iniuria formae |
  • his mersere malis. | fratrem ne desere frater. |
  • poenarum exhaustum satis est, via facta per hostis | 405
  • et genus invisum | dextra sub Tartara misi. |
  • iamiam nulla mora est | currus agitare volantis. |

Iason–Nuntius–Medea ex Alto

  • IAS. ei mihi, quid tanto turbantur moenia luctu?
  • quaecumque est fortuna, mea est; | quid denique restat?
  • dic age, namque mihi fallax haut ante repertus. | 410
  • NUNT. en perfecta tibi | promissa coniugis arte
  • munera! | ingentem luctum ne quaere tuorum. |
  • sed si tantus amor | menti, si tanta cupido est, |
  • expediam dictis et te tua fata docebo. |
  • conspectu in medio, | cum dona imponeret aris, | 415
  • (ah, virgo infelix!) | oculos deiecta decoros, |
  • undique conveniunt | per limina laeta frequentes, |
  • matres atque viri | cumulantque altaria donis. |
  • religione patrum | biforem dat tibia cantum, |
  • cum subito dictuque oritur mirabile monstrum. | 420
  • ecce levis summo | descendere corpore pestis |
  • incipit | ac totis Vulcanum spargere tectis, |
  • regalisque accensa comas, accensa coronam; |
  • membra sequebantur, | artus sacer ignis edebat. |
  • diffugiunt comites, | et quae sibi quisque timebat, | 425
  • tecta metu petiere | et sicubi concava furtim
  • saxa petunt, | furit immissis Vulcanus habenis. |
  • nec vires heroum infusaque flumina prosunt |
  • quaesitaeque nocent artes, | miserabile | dictu! |
  • illa autem per populos | aditumque per avia quaerit | 430
(p.131)
  • arte nova speculata locum | paribusque revinxit
  • serpentum spiris ventosasque addidit alas, |
  • ense levis nudo, | perfusos sanguine currus. |
  • IAS. quo sequar? aut | quid iam misero mihi denique restat? |
  • me, me, adsum qui feci, | in me omnia tel 435
  • conicite, | hanc animam quocumque absumite leto! |
  • funeris heu tibi causa fui; | dux femina facti! |
  • MED. huc geminas nunc flecte acies | et condo speulchro |
  • corpora natorum, | cape dona extrema tuorum. |
  • et tumulum facite et tumulo super addite carmen: | 440
  • saevus amor docuit natorum sanguine matrem
  • commaculare manus, | et luctu[m] miscere hymenaeos. |
  • <IAS.> te super aetherias errare licentius auras,
  • [IAS.] crudelis mater! | tanton me crimine dignum
  • duxisti et | patrios foedasti funere vultus? | 445
  • arma, viri, ferte arma, | date tela, ascendite muros! |
  • MED. quo moriture ruis? thalamos ne desere pactos! |
  • hortator scelerum, nostram nunc accipe mentem: |
  • sive animo sive arte vales, | [opta ardua pinnis
  • astra sequi] | et si adeo dotalis regia cordi est 450
  • * * * * * * | nostrasve evadere, demens,
  • sperasti te posse manus? | opta ardua pinnis
  • astra sequi clausumque cava te condere terra |
  • et famam exstingui veterum sic posse malorum. |
  • haec via sola fuit, | haec nos suprema manebat 455
  • exitiis positura modum. |
  • sat fatis Venerique datum est: | feror exul in altum |
  • germanum fugiens | et non felicia tela |
  • ultra anni solisque vias. | quid denique restat? |
  • et longum, formose, vale, | et quisquis amores 460
  • aut metuet dulces aut experietur amaros. |

De Panificio, ed. Alexander Riese

  • . . . . . . . . .
  • Ipse manu patiens | inmensa volumina versat
  • adtollitque globos. | sonuerunt omnia plausu. |
  • tunc Cererem corruptam undis | emittit ab alto. |
  • septem ingens gyros, septena volumina traxit, |
  • lubrica convolvens | et torrida semper ab igni. | 5
(p.132)
  • at rubicunda Ceres | oleo perfusa nitescit. |
  • scintillae absistunt, | opere omnis semita fervet. |
  • fervet opus redoletque, | volat vapor ater ad auras. |
  • instant ardentes | veribusque trementia figunt, |
  • conclamant rapiuntque focis | onerantque canistris. | 10
  • undique conveniunt | pueri innuptaeque puellae. |

De Alea, ed. Gabriella Carbone

  • Artis opisque <tuae>, | tua si mihi certa voluntas, |
  • expediam dictis | donum exitiale Minervae. |
  • tu vatem, tu, diva, mone. | nunc ipsa vocat res |
  • et furiis agitatus amor; | protentus in octo |
  • ipse dies agitat festos | pro nomine tanto. | 5
  • effera vis animi | numeros et nomina fecit. |
  • ossa minutatim | fundo volvuntur in imo. |
  • mille nocendi artes. | varium et mutabile semper |
  • artificis scelus, | atque inprovida pectora turbat. |
  • per varios casus | levium spectacula rerum 10
  • intenti ludo exercent | rapiuntque ruuntque |
  • incerti, quo fata ferant, | atque aere sonoro |
  • insanire[t] libet: | duris dolor ossibus ardet. |
  • omnibus extemplo | magnum dat ferre talentum, |
  • qui vocat; | adrectae mentes stupefactaque corda | 15
  • vota metu duplicant; | tantae est victoria curae. |
  • ergo ubi delapsae, | mixto premit agmine turba |
  • consilium quaerens; | sub <i>tus tremor occupat artus. |
  • tum certare odiis. | multos alterna[s] revisens
  • lusit et in solido rursus Fortuna locavit. | 20
  • aut doluit miserans inopem aut invidet habenti. |
  • multa viri nequi[c]quam inter se vulnera iactant |
  • et tenues rumpunt tunicas, | caecique furore |
  • hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque. | <quid> ultra? |
  • vidi oculos ante ipse meos me voce vocantem | 25
  • contu[l]limusque manus: <experto> credite, quantus |
  • corde dolor! | quid non mortalia pectora cogis? |
  • monstrum horrendum ingens | <tot> sese vertit in ora. |
  • tu potes un[i]animes armare in proelia fratres: |
  • aere renidenti | de vita et sanguine certant. | 30
(p.133)
  • tum duo Trinacri<i> iuvenes | noctesque diesque |
  • intenti ludo exercent | fulgentiaque | aera |
  • accipiunt[que] redduntque; | remittunt omnia fatis. |
  • conveniunt, | quibus ipsa procul discordibus armis.
  • fundit humi facilem victum iustissima tellus, | 35
  • aut qui divitiis soli incubuere repertis: |
  • considunt transtris | nati melioribus annis. |
  • multi praeterea, quos fama obscura recondit, |
  • stant circum. |
  • tum vero ad vocem celeres | miserum inter amorem | 40
  • <experiuntur> et in medium quaesita reponunt; |
  • pro se quisque viri summa nituntur opum vi. |
  • nec mora, | missus adest | fati sortisque futurae. |
  • scinditur incertum studia in contraria vulgus. |
  • hinc atque hinc | ardent animi: | vox omnibus una est. 45
  • et quamvis | socium | certent | superare priorem, |
  • ima petunt: | veris facilis datur exitus umbris. |
  • praecipites pariterque ruunt, | non deficit alter. |
  • vos, o Calliope, precor, adspirate canenti, |
  • quae loca quive habeant homines, | ubi sistere detur | 50
  • in summo | collem, qui plurimus; | alter ab illo |
  • est locus, | quem iuxta sequitur, | quo deinde sub ipso |
  • hic locus est partis | semper sublimis: at illum |
  • quinque tenent | ebuli bacis minioque rubentem. |
  • terna tibi haec primum | fundo volvuntur in imo. | 55
  • sunt alii, quos ipse via sibi repperit usus. |
  • triginta magnos adversosque orbibus orbes |
  • eloquar (an sileam?) | levium spectacula rerum; |
  • mores et studia et populos et praelia victis |
  • expediam, | sed summa sequar fastigia rerum. | 60
  • primus abit; | capit ante locum | fremituque secundo |
  • prima ten<et | fid>ens animi | risuque soluto
  • voce vocat. |
  • tum vero in curas animo[s] diducitur omnis, |
  • quem petis, | obtutuque haeret defixus in uno | 65
  • atque animum nunc huc celerem nunc dividit illuc,
  • spemque metumque <inter>, | secumque ita corde volutat.
  • ut primum discussae umbrae et lux reddita menti, |
  • sortitus fortunam oculis | sic incipit ore: |
  • “quae nunc deinde mora est? | veniam quocumque vocaris | 70
(p.134)
  • quin age, | si qua animo virtus, et consere dextram: |
  • efficiam, posthac ne quemquam voce lacessas.” |
  • dixit et adversum | magna ter voce vocavit, |
  • terque quaterque simul | vox ingeminata remugit. |
  • tum variae comitum facies | et pallor in ore; | 75
  • nunc victi tristes, | ni[hi]l magnae laudis egentes
  • deponunt animos | et inania murmura miscent. |
  • quondam etiam victis redit in praecordia virtus
  • victoresque cadunt, | quoniam fors omnia versat. |
  • hic victor superans | reddi sibi poscit honorem | 80
  • talia vociferans: “da, non indebita posco. |
  • quin age, si quid habes, | quo me decet usque teneri |
  • clamat. |
  • tum | vero victus | socios | simul increpat omnis,
  • nomine quemque vocans. | illi obstipuere silentes; | 85
  • non ipsi inter se | sortem miserantur iniquam, |
  • sed graviter | vario noctem sermone[m] requirunt. |
  • visceribus miserorum | atque inter pocula laeti |
  • cantantes | laetique animos convivia curant. |
  • ecce autem [M]elapsus, | genitor quem miserat urgens | 90
  • unus na[u]torum | longo post tempore venit. |
  • hos aditus, iamque hos aditus, omnemque pererrat |
  • undique circu[m]itum, | aditumque per avia quaerit. |
  • verum ubi nulla datur dextra exsuperare potestas, |
  • constitit in digitos et toto vertice supra | 95
  • obnixus latis umeris | et † pectore | duro |
  • et super incumbens, | furiis accensus et ira |
  • talia voce refert: |
  • “quo, moriture, ruis? | quae te dementia ducit? |
  • non vires alias conversaque numina sentis? | 100
  • c[a]ede locis!” |
  • talia fatus erat | pressoque obmutuit ore. |
  • illa autem, | cui fa[c]ta parent, | et Iu<p>piter hostis |
  • deserit <inceptum>; | conversa <que> numina sentit. |
  • postquam illum vita victor spoliavit | et auro, | 105
  • tum vero ardentes oculi atque adtractus ab alto
  • spiritus interdum gemitu[s]; | furor iraque mentem
  • praecipitant, | maestis late loca questibus implet, |
  • multa gemens ignominiam plagasque superbi
  • victoris, | caput <et> glauco velatus amictu | 110
(p.135)
  • ardua tecta petit | rursusque ad limina nota |
  • victus abit | guttisque umectat grandibus ora.

Iudicium Paridis, ed. Alexander Riese

  • Pictus acu tunicas et barbara tegmina crurum |
  • forte recensebat numerum | sub tegmine fagi. |
  • horrescit visu subito | et memorabile numen |
  • aut videt aut vidisse putat. | “quo tenditis,” inquit |
  • “Caelicolae magni? | pacemne huc fertis an arma?” | 5
  • ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est: |
  • “o lux Dardaniae, | Troianae gloria gentis, |
  • quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans, |
  • † et proprio fuerint distentae lacte capellae
  • ubera, | nec metas rerum nec tempora pono. | 10
  • haec tibi semper erunt, | hic inter flumina nota |
  • sponte sua sandyx pascentis vestiet agnos. |
  • praeterea sceptrum | dabitur, Troiane, quod optas.” |
  • talibus orabat Iuno. | Tritonia Pallas |
  • orsa loqui, | nimbo effulgens et Gorgone saeva: | 15
  • “disce, puer, virtutem ex me verumque laborem, |
  • militiam et grave Martis opus; | sit pectore in isto |
  • vulnera dirigere et calamos armare veneno.” |
  • has inter voces, media inter talia verba |
  • sic contra est ingressa Venus, | male numen amicum, | 20
  • nuda genu, nudos cervix cui lactea crines |
  • corripit in nodum; | rosea cervice refulsit |
  • et vera incessu patuit dea. | ille repente |
  • obstipuit | subitaque animum dulcedine movit |
  • et mentem Venus ipsa dedit. | decus enitet ore | 25
  • exultatque animis | et se cupit ante videri. |
  • “sic tua Cyrnaeus fugiant examina taxos,
  • sic cytiso pastae distendant ubera vaccae: |
  • formosi pecoris custos, formosior ipse, |
  • aspice nos tantum, | Lacedaemoniosque hymenaeos | 30
  • coniugio iungam stabili propriamque dicabo |
  • reginam thalamis | Phrygio servire marito.” |
  • ille deae donis ac tanto laetus honore |
  • ultro animos tollit dictis | ac talia fatur: |
  • “iam iam nulla mora est | neque me sententia vertit. | 35
(p.136)
  • do quod vis: | licet arma mihi mortemque minetur, |
  • me tamen urit amor. | veniam quocumque vocaris; |
  • tu modo promissis maneas.” | ea verba locutus |
  • vendidit hic auro patriam. | dux femina facti. |
  • nec mora, continuo | penetrat Lacedaemona pastor | 40
  • Ledaeamque Helenam Troianas vexit ad urbes, |
  • et si fata deum, si mens non laeva fuisset…

Narcissus, ed. Alexander Riese

  • Candida per silvam | primaevo flore iuventus |
  • adsidue veniebat: ibi haec | caelestia dona |
  • et fontes sacros | insigni laude ferebat |
  • insignis facie | longumque bibebat amorem |
  • intentos volvens oculos, | securus amorum. | 5
  • dum stupet | atque animum pictura pascit inani, |
  • expleri mentem nequit ardescitque tuendo |
  • egregrium forma iuvenem, | quem nympha crearat |
  • sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat. |
  • his amor unus erat, | dorso dum pendet iniquo, | 10
  • oblitusve sui est | et membra decora iuventae |
  • miratur rerumque ignarus imagine gaudet. |
  • ilicet ignis edax | secreti ad fluminis undas |
  • ipsius in vultu | vana spe lusit amantem, |
  • et praeceps animi | collo dare brachia circum | 15
  • ter conatus | erat | nec, quid speraret, habebat. |

Hercules et Antaeus, ed. Alexander Riese

  • Litus harenosum [ad] Libyae | caelestis imago |
  • Alcides aderat, | terrae omnipotentis alumnum |
  • caede nova quaerens | et ineluctabile fatum. |
  • protinus Antaeum | vasta se mole moventem |
  • occupat, ille suae contra non inmemor artis | 5
  • concidit | atque novae rediere in praelia vires. |
  • adrepta tellure semel | vim crescere victis |
  • non tulit Alcides | et terra sublevat ipsum. |
  • namque manus inter | conantem et plurima frustra |
  • corripit in nodum | nisuque inmotus eodem | 10
(p.137)
  • auxilium solitum eripuit, | corpusque per ingens |
  • non iam mater alit Tellus viresque ministrat. |
  • verum ubi nulla datur dextra adtrectare potestas, |
  • illum exspirantem | magnum lovis incrementum |
  • excutit effunditque solo. | ruit ille | volutus | 15
  • ad terram, non sponte fluens, | vitaque recessit. |

Progne et Philomela, ed. Alexander Riese

  • Aspice ut insignis | vacua atria lustrat | hirundo! |
  • vere novo | maestis late loca questibus implet; |
  • victum infelicem | maerens Philomela sub umbra |
  • adsiduo resonat cantu | miserabile carmen. |
  • causa mali tanti coniunx, | thalamique cruenti | 5
  • virginis os; | notumque, furens quid femina possit. |
  • hic crudelis amor: | crudelis tu quoque, mater; |
  • infelix puer, | atque odium crudele tyranni. |
  • progeniem parvam | curaeque iraeque coquebant |
  • Threicio regi cum iam | securus amorum | 10
  • coniugis infandae | inter deserta ferarum |
  • fas omne abrumpit, | pariter loquentis | ab ore |
  • decidit exanimis | vox ipsa [et] frigida lingua: |
  • haud impune quidem | dementia cepit amantem. |
  • pectore in adverso | saevi monumenta doloris | 15
  • fertque refertque soror, | crimenque | [et] facta tyranni |
  • sanguis ait. solidae | postquam data copia fandi, |
  • (vulnera siccabat | circum praecordia) “sanguis, |
  • accipe” ait “vocem,” | ac saevo sic pectore fatur: |
  • “heu miserande puer, | nunc te fata impia tangunt!” | 20
  • regalis inter mensas | genitoris et ora |
  • polluit ore dapes, | quidquid solamen humandi est. |
  • dum genitor nati | morsu depascitur artus, |
  • et soror et coniunx | petierunt aethera pinnis. |

Europa, ed. Alexander Riese

  • Vulneris inpatiens | hominum rerumque repertor |
  • et faciem tauro proprior | descendit ad undas. |
  • Europam | nivei solatur amore iuvenci. |
  • (p.138)
  • dulcibus illa quidem inlecebris | in litore sicco |
  • luserat, insignis facie, | candore nivali. | 5
  • saucius et quadrupes | saltus ingressus apertos |
  • forte fuit iuxta, | superi regnator Olympi, |
  • obtulerat qui se ignotum venientibus ultro |
  • virginibus Tyriis | aurata fronte iuvencum. |
  • at circum late comites | per litora passim | 10
  • diffugiunt visu exsanguines | taurumque relinquunt, |
  • sola (novum dictu) | contra stetit ora iuvenci |
  • ante lovem: | nam te voluit rex magnus Olympi. |
  • hunc Phoenissa tenet | vasta se mole moventem |
  • purpureosque iacit flores | omnemque pererrat, | 15
  • ille autem spissa iacuit revolutus harena. |
  • inponit regina manum | patiensque pericli |
  • mollibus intexens ornabat cornua sertis. |
  • hunc ubi contiguum | summo tenus attigit ore |
  • et super incumbens | sertis et fronde coronat– | 20
  • iam iam nulla mora est– | animum labefactus amore |
  • accepit venientem ac mollibus extulit undis. |
  • olli (sensit enim | tuus, o clarissime, frater) |
  • subsidunt undae, | straverunt aequora venti. |
  • nunc pelagi nymphae | crinem de more solutae | 25
  • suspensum et pariter comitque onerique timentem |
  • egregia interea | summa sublimis ab unda |
  • prona petit maria et pelago decurrit aperto. |
  • tunc laeva taurum cornu tenet | inscia culpae |
  • obliquatque sinus in ventum | auramque patentem: | 30
  • ille, manum patiens, | miro properabat amore, |
  • et ductus cornu | rex omnipotentis Olympi |
  • insuetum per iter | tacitis subremigat undis |
  • perfidus, alta petens abducta virgine praedo. |

Hippodamia, ed. Alexander Riese

  • Pandite nunc Helicona, deae, | nunc pectore firmo |
  • este duces, si qua via est, | et pronuba luno |
  • pallida Tisiphone, | fecundum concute pectus! |
  • non hic Atridae | et scelus exitiale Lacaenae: |
  • hic crudelis amor. | nunc illas promite vires, | 5
(p.139)
  • maius opus moveo: | quaesitas sanguine dotes |
  • et scelerum poenas | inconcessosque hymenaeos. |
  • urbs antiqua fuit: | fama est obscurior annis. |
  • quid memorem infandas caedes et facta tyranni? |
  • ausi omnes inmane nefas | irasque minasque. | 10
  • quis tam crudelis optavit sumere poenas? |
  • hic, qui forte velit | currus agitare volantis, |
  • invitat pretiis animos et praemia ponit. |
  • tormenti genus | incertum de patre ferebat. |
  • fama malum; | incautum dementia cepit amantem– | 15
  • horresco referens–: | rapido contendere cursu |
  • conposuit legesque dedit | populosque propinquos |
  • infelix habuit thalamus. | ruit omnis in urbem |
  • magnanimum heroum | primaevo flore iuventus. |
  • undique conveniunt | et virginitatis amore | 20
  • contendunt petere, | dubii seu vivere credant |
  • [sive extrema pati | miseri, quibus ultimus esset] |
  • ille dies, | vitamque volunt pro laude pacisci. |
  • supplicia expendunt | iuvenes ante ora parentum; |
  • linquebant dulces animas | et corpora patrum. | 25
  • pro molli viola, pro purpureo narcisso |
  • ora virum tristi pendebant pallida tabo |
  • vestibulum ante ipsum | saevique in limine regis |
  • terribiles visu formae | inposuere coronas. |
  • quin ipsae obstipuere domus | noctesque diesque; | 30
  • umbrae ibant tenues, | odium crudele tyranni |
  • saepe queri et longas in fletum ducere voces. |
  • o virgo infelix, | iam fas est parcere genti! |
  • pestis et ira deum | crudeli funere virgo, |
  • quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello. | 35
  • tempore iam ex illo | nil magnae laudis egentes
  • deponunt animos | scelerata excedere terra. |
  • ecce inter sanctos ignis, | dum sacra morantur, |
  • et iuxta genitorem adstat | lasciva puella, |
  • cui pater et coniunx, | si qua fors adiuvet ausum, | 40
  • ora puer prima signans intonsa iuventa, |
  • pictus acu chlamydem | et barbara tegmina crurum |
  • venit. amor | fidens animi [atque] in utrumque paratus. |
  • [inclusum ut buxo aut Oricia terebintho] |
  • (p.140)
  • lucet ebur, | tantum egregio decus enitet ore. |
  • postquam introgressi et coram data copia fandi, | 45
  • rex prior adgreditur dictis atque increpat ultro: |
  • “quo, moriture, ruis? | quae te dementia cepit |
  • aut quisnam ignarum | conubia nostra petentem |
  • iussit adire domos? quidve hinc petis?” inquit |
  • “poenarum exhaustum satis est | miseretque pudetque: 50
  • pone animos et pulsus abi: | miserere tuorum! |
  • non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas? |
  • sunt aliae innuptae: | thalamis ne crede paratis! |
  • ne pete conubiis natam: | dabis, inprobe, poenas.” |
  • ad quae subridens | paucis ita reddidit heros: | 55
  • “hostis amare, quid increpitas mortemque minaris? |
  • ne tantos mihi finge metus | tam fortibus ausis. |
  • nec mortem horremus, | nec nos via fallit euntis: |
  • quo res cumque cadent, | nec me sententia vertit. |
  • audentes Fortuna iuvat. | stat, quidquid acerbi est, 60
  • morte pati: | quo fata trahunt retrahuntque, sequamur.” |
  • talia dicentem iam dudum aversa tuetur |
  • causi mali tanti | multos servata per annos. |
  • qualis gemma micat, fulvum quae dividit aurum, |
  • inter utramque viam | talem se laeta ferebat, | 65
  • ac veluti | Pariusve lapis circumdatur auro |
  • arte nova, | talis virgo dabat ore colores |
  • insignis facie, | oculos deiecta decoros. |
  • uritur infelix, | subitoque accensa furore |
  • stare loco nescit. | quis enim modus adsit amori? | 70
  • nulla Venus, nulli quondam flexere hymenaei; |
  • solus hic inflexit sensus. | dum plurima volvit |
  • in partisque rapit varias, | famulumne parentis |
  • audeat affari, quae prima exordia sumat, |
  • incipit effari mediaque in voce resistit. | 75
  • versanti potior vix haec sententia sedit: |
  • custodem ad sese | per noctem plurima volvens |
  • intra tecta vocat | funditque has ore querellas: |
  • “quis novus hic nostris successit sedibus hospes? |
  • ire iterum in lacrimas misera | et tam dira cupido? | 80
  • en quid ago? | aut quae iam spondet fortuna salutem |
  • per tot ducta viros? | quo nunc certamine tanto? |
  • umbrarum hic locus est, quo me decet usque teneri. |
  • (p.141)
  • respice ad haec, | miserere animi non digna ferentis: |
  • ora manusque ambas | defunctaque corpora vita |. 85
  • et funus lacerum, | caput et sine nomine corpus. |
  • argumentum ingens: | currusque rotasque volucris |
  • falle dolo: | dolus an virtus, quis in hoste requirat? |
  • accipe daque fidem.” | media inter talia verba |
  • luctantem amplexu molli fovet; | hoc decus illi | 90
  • venturum excidio, | vana spe lusit amantem. |
  • tandem pauca refert: | “tuus, o regina, quid optes,
  • explorare labor. | vincant quos vincere mavis. |
  • testor utrumque caput, | mihi iussa capessere fas est. |
  • unum pro multis dabitur caput.” | atque ita fatus | 95
  • ergo iussa parat, | spe multum captus inani, |
  • scilicet id magnum sperans fore munus amanti. |
  • artificis scelus et taciti ventura videbant, |
  • unius in miseri exitium | ventura sub axem. |
  • Oceanum interea surgens Aurora relinquit, | 100
  • iam sole infuso, | magnae sub moenibus urbis. |
  • Graecus erat, | fama multis memoratus in oris, |
  • nec visu facilis nec dictu affabilis ulli. |
  • undique visendi studio | turbante tumultu |
  • conveniunt, quibus aut otium crudele tyranni 105
  • aut metus acer erat | puerique parentibus orbi |
  • et trepidae matres | et lamentabile regnum. |
  • flent maesti mussantque patres, | hic cara sororum
  • pectora maerentum, | quibus est fortuna peracta. |
  • hos inter motus | stat ductis sortibus urna. | 110
  • tunc loca sorte legunt. | extemplo arrectus uterque |
  • stat sonipes ac frena ferox spumantia mandit. |
  • nec mora: continuo | vasto certamine tendunt |
  • custodes lecti | atque arrectis auribus adstant |
  • orantes veniam; | certatur limine in ipso. | 115
  • atque ea diversa penitus dum parte geruntur, |
  • discessere omnes medii, | signoque repente, |
  • qua data porta, ruunt. | sic densis ictibus heros |
  • stridore ingenti | atque oculis vigilantibus exit, |
  • incumbens umero; | sonitu quatit ungula campum. | 120
  • dant animos plagae, | pronique in verbera pendent |
  • pro se quisque viri; | tunc caeco pulvere campus |
  • conditur in tenebras, | qua proxima meta viarum, |
  • (p.142)
  • et longum superant | flexu caecique furore. |
  • illi inter sese | de vita et sanguine certant. | 125
  • regina e speculis | miro properabat amore |
  • omnia tuta timens, | quoniam fors omnia versat. |
  • audit equos, audit strepitus, | timet omnia secum |
  • praescia venturi. | sed spes incerta futuri. |
  • et proni dant lora: volat vi fervidus axis, | 130
  • liquitur, | in medioque ardentem deserit ictu. |
  • carpit enim vires et, | haec ut cera liquescit, |
  • excoquitur vitium, | tum nititur acer et instat. |
  • vertitur interea | et scelus expendisse merentem |
  • matres atque viri | voces ad sidera iactant. | 135
  • dum trahitur | curruque haeret resupinus inani, |
  • radit iter laevum interior subitoque priorem |
  • praeterit et | super haec inimico pectore fatur:
  • “istic nunc, metuende, iace | vetitosque hymenaeos |
  • sume, pater | frustraque animis elate superbis. | 140
  • en qui nostra sibi | tot iam labentibus annis |
  • servabat senior, | nostrasne evadere demens |
  • sperasti te posse manus | circensibus actis? |
  • hic tibi mortis erant metae: | submitte furorem, |
  • qui iuvenum tibi semper erat! | speravimus ista | 145
  • et tandem laeti sociorum ulciscimur umbras.” |
  • dixit et e curru saltum dedit ocius arvis. |
  • excipiunt plausu; | caelum tonat omne tumultu. |
  • ipse etiam eximiae laudis | cum virgine victor |
  • ibat ovans | umeroque Pelops insignis eburno. | 150
  • tunc vero exarsit iuveni dolor ossibus ingens. |
  • olli (sensit enim simulata mente locutam) |
  • nec latuere doli, | caput horum et causa malorum; |
  • tunc quassans caput haec effundit pectore dicta: |
  • “me (adsum qui feci) | –merui, nec deprecor,” inquit, | 155
  • “spargite [me] in fluctus. | en haec promissa fides est? |
  • i nunc, ingratis offer te, inrise, periclis. |
  • his etiam struxi manibus, | deceptus amore. |
  • nusquam tuta fides: | varium et mutabile semper
  • femina.” | sic fatus liquidas proiecit in undas | 160
  • aeternam moriens famam, | quae maxima semper |
  • dicitur aeternumque tenet per saecula nomen. |

Alcesta, ed. Alexander Riese

(p.143)

  • Egregium forma iuvenem | pactosque hymenaeos |
  • incipiam | et prima repetens ab origine pergam, |
  • si qua fides, animum si veris inplet Apollo. |
  • iam gravior Pelias | multis memoratus in oris |
  • rex erat | et tantas servabat filia sedes. | 5
  • illam omnis tectis primaevo flore iuventus |
  • ardebat, sed res animos incognita turbat. |
  • iura dabat legesque viris, | sub rupe leonem |
  • aut spumantis apri cursum qui foedere certo |
  • et premere et laxas sciret dare iussus habenas. | 10
  • iamque aderat Phoebo ante alios | dilectus amore
  • ipse inter primos | caput obiectare periclis |
  • obtulerat, fidens animi | fretusque iuventa. |
  • ergo iussa parat, | multis comitantibus armis. |
  • itur in antiquam silvam, stabula alta ferarum, | 15
  • atque hic exsultans animis | patiensque pericli |
  • optat aprum aut fulvum descendere monte leonem. |
  • tunc breviter super aspectans | sic voce precatur: |
  • “sancte deum, summi custos Soractis Apollo,
  • quem primi colimus, | tua si mihi certa voluntas, | 20
  • ibo animis contra | nec me labor iste gravabit.” |
  • nec mora nec requies; | oranti et multa precanti |
  • aethere se mittit | auditque vocatus Apollo |
  • et iuveni ante oculos his se cum vocibus offert: |
  • “incipe si quid habes, | si tantum pectore robur 25
  • conipis et si adeo dotalis regia cordi est: |
  • mecum erit iste labor, | mitte hanc de pectore curam.” |
  • per silvas tum saevus aper | cum murmure montis, |
  • tum demum movet arma leo | vastoque sub antro |
  • asper acerba tuens | vasta se mole ferebat | 30
  • excutiens cervice toros; | ea frena furenti
  • concutit et stimulos sub pectore vertit Apollo. |
  • . . . . . . . .
  • dat iuveni | et tenuis [fugit] ceu fumus in auras: |
  • ille autem inpavidus | et munere victor amici |
  • emicat in currum et manibus molitur habenas. | 35
  • ut ventum ad sedes, | reddi sibi poscit honorem; |
  • adiungi generum miro properabat amore. |
  • (p.144)
  • tum sic mortalis referebat pectore voces: |
  • “non haec humanis opibus, non arte magistra |
  • (accipio agnoscoque libens) | tibi ducitur uxor, | 40
  • omnis ut tecum meritis pro talibus annos
  • exigat | et possit parvos educere natos.” |
  • haec ubi dicta dedit, solio se tollit ab alto |
  • iam senior | mediisque parant convivia tectis. |
  • interea magnum sol circumvolvitur annum, | 45
  • Parcarumque dies et vis inimica propinquat |
  • egregium forma iuvenem | iam morte sub aegra: |
  • iamque dies infanda aderat | et tempora Parcae |
  • debita conplerant | crudeli morte sodalis. |
  • ut primum fari potuit | crinitus Apollo, | 50
  • multa gemens casuque animum concussus amici, |
  • ipsius ante oculos | sic fatis ora resolvit: |
  • disce tuum, ne me incuses, | volventibus annis |
  • advenisse diem; | nam lux inimica propinquat. |
  • haec ubi deflevit, | caeli cui sidera parent, | 55
  • tunc sic pauca refert | fatis adductus iniquis:
  • “Phoebe, tot incassum fusos patiere labores? |
  • nil nostri miserere? mori me denique cogis? |
  • eripe me his, invicte, malis; | miserere tuorum, |
  • si qua fata sinant, | et eris mihi magnus Apollo.” 60
  • talibus oranti | sic ore effatus amico est: |
  • “desine fata deum flecti sperare precando.
  • sed cape dicta memor, duri solacia casus. |
  • obiectare animam | quemquam aut opponere morti |
  • fas et iura sinunt: | prohibent nam cetera Parcae. | 65
  • audiat haec genitor: | patet atri ianua Ditis: |
  • hactenus indulsisse vacat.” | sic fatus Apollo |
  • mortalis visus medio sermone reliquit. |
  • tunc vero ancipiti mentem formidine pressus |
  • obstipuit, | cui fata parent, quem poscat Apollo; | 70
  • ire ad conspectum cari genitoris et ora |
  • cogitur et supplex | animum temptare precando; |
  • multaque praeterea | longaevo dicta parenti |
  • cum fletu precibusque tulit, | ne vertere secum
  • cuncta pater fatoque urgenti incumbere vellet; | 75
  • ecce iterum stimulat, | sed nullis ille movetur
  • fletibus aut voces ullas tractabilis audit. |
  • (p.145)
  • tunc genitor natum dictis affatur amicis: |
  • “non, ut rere, meas effugit nuntius auris; |
  • infelix | causas nequiquam nectis inanes. | 80
  • hoc uno responso animum delusit Apollo. |
  • stat sua cuique dies, | lacrimae volvuntur inanes. |
  • utere sorte tua: | patet atri ianua Ditis. |
  • talia perstabat memorans fixusque manebat. |
  • egregia interea coniunx | in limine primo | 85
  • agnovit longe gemitus (praesaga mali mens), |
  • tunc sic pauca refert: | “quid, o pulcherrime coniunx, |
  • fare, age, quid venias? | quae causa indigna serenos
  • foedavit vultos? | quae te fortuna fatigat? |
  • quaecumque est fortuna, mea est.” et talia fata | 90
  • demisit lacrimas | factoque hic fine quievit. |
  • ille autem | gemitus imo de pectore ducens |
  • talia voce ferert: | “quid me alta silentia cogis
  • rumpere et obductum verbis vulgare dolorem? |
  • eloquar an sileam? | luctum ne quaere tuorum; | 95
  • vixi et, quem dederat cursum fortuna, peregi. |
  • iamque dies nisi fallor adest; | crinitus Apollo |
  • hos mihi praedixit luctus, | pro nomine tanto |
  • obiectare animam seu certae occumbere morti.” |
  • at regina gravi iamdudum saucia cura, | 100
  • tristior et lacrimis | et pallida moret futura, |
  • deficit ingenti luctu | (miserabile visu) |
  • atque illum, talis iactantem pectore curas, |
  • talibus affata est dictis seque obtulit ultro |
  • decrevitque mori: | “breve et inreparabile tempus 105
  • omnibus est vitae | neque habet fortuna regressus: |
  • sed moriamur,” ait, | “nihil est, quod dicta retractent |
  • concordes stabili fatorum numine Parcae, |
  • si fratrem Pollux alterna morte redemit. |
  • est hic, est animus, lucis contemptor et istum | 110
  • qui vita bene credat emi: nova condere fata
  • nec morte horremus; | sub terras ibit imago, |
  • si te fata vocant; | in me mora non erit ulla.” |
  • ergo aderat promissa dies | lacrimansque gemensque |
  • debita conplerat | pesti devota futurae. | 115
  • testatur moritura deos | stratisque relictis |
  • incubuitque toro dixitque novissima verba: |
  • (p.146)
  • “o dulcis coniunx, | dum fata deusque sinebant, |
  • fortunati ambo, | scirent si ignoscere manes: |
  • te propter | alia ex aliis in fata vocamur. |m 120
  • his lacrimis vitam damus et miserescimus ultro, |
  • quod te per superos et conscia numina veri, |
  • per conubia nostra, per inceptos hymenaeos |
  • adiuro | et repetens iterumque iterumque monebo. |
  • o dulcis coniunx, | castum servare cubile | 125
  • sis memor; | extremum hoc munus morientis habeto, |
  • si bene quid de te merui, | lectumque iugalem |
  • natis parce tuis. | sic, sic iuvat ire sub umbras. |
  • hanc sine me spem ferre tui, audentior ibo. |
  • iussa mori | feror ingenti circumdata nocte. | 130
  • haec sunt, quae nostra liceat te voce moneri. |
  • i decus i nostrum, melioribus utere fatis.” |
  • haec effata silet, pallor simul occupat ora. |
  • nam quia nec fato | ingeminat iam frigida cumba, |
  • sed misera ante diem, | matrum de more locuta, | 135
  • multa patri mandata dabat, | solatia luctus: |
  • interea dulces pendent [circum] oscula nati: |
  • illa manu moriens | umeros dextramque tenebat
  • amborum et vultum. | lacrimis ingressus obortis |
  • “o dolor atque decus magnum, | sanctissima coniunx, | 140
  • tu lacrimis evicta meis, | per sidera iuro, |
  • per superos, | haerent infixi pectore vultus
  • verbaque; | per caeli iucundum lumen et auras, |
  • dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus, |
  • oblitus fatorum, | manet alta mente repostum; | 145
  • quisquis honos tumuli, quidquid solamen humandi est, |
  • servati facimus. | semper celebrabere donis, |
  • et cum frigida mors anima seduxerit artus, |
  • ipse tibi ad tua templa feram sollemnia dona, |
  • cui tantum de te licuit. | neque enim ipsa feretur, 150
  • fama levis tantive abolescet gratia facti. |
  • funeris heu tibi causa fui! | quas dicere grates,
  • quasve referre parem | fati sortisque futurae? |
  • aeternam moriens famam | tam certa tulisti, |
  • contra ego vivendo vici mea fata superstes | 155
  • morte tua vivens.” | media inter talia verba |
  • “non lacrimis hoc tempus eget” | Cyllenia proles, |
  • (p.147)
  • “adceleremus,” ait; | “nos flendo ducimus horas.” |
  • regina ut tectis venientem conspicit hostem, |
  • agnoscit lacrimans | sua nunc promissa reposci: | 160
  • “tempus,” ait, “deus, ecce deus!” cui talia fanti |
  • dilapsus color atque in ventos vita recessit. |

Cento Nuptialis, ed. R. P. H. Green

Praefatio

  • Accipite haec animis laetasque advertite mentes, |
  • ambo animis, ambo insignes praestantibus armis, |
  • ambo florentes, | genus insuperabile bello: |
  • tuque prior | (nam te maioribus ire per altum)
  • auspiciis manifesta fides), | quo iustior alter 5
  • nec pietate fuit nec bello maior et armis, |
  • tuque puerque tuus, | magnae spes altera Romae, |
  • flos veterum virtusque virum, | mea maxima cura, |
  • nomine avum referens, animo manibusque parentem. |
  • non iniussa cano. | sua cuique exorsa laborem 10
  • fortunamque ferent; | mihi iussa capessere fas est. |

Cena Nuptialis

  • exspectata dies aderat | dignisque hymenaeis
  • matres atque viri, | iuvenes ante ora parentum |
  • conveniunt stratoque super discumbitur ostro.
  • dant famuli manibus lymphas | onerantque canistris 15
  • dona laboratae Cereris | pinguisque ferinae |
  • viscera tosta ferunt. | series longissima rerum: |
  • alituum pecudumque genus | capreaeque sequaces |
  • non absunt illic | neque oves haedique petulci |
  • et genus aequoreum, | dammae cervique fugaces. | 20
  • ante oculos interque manus sunt | mitia poma. |
  • postquam exempta fames et amore compressus edendi, |
  • crateras magnos statuunt | Bacchumque ministrant. |
  • sacra canunt, | plaudunt choreas et carmina dicunt. |
  • nec non Threicius longa cum veste sacerdos 25
  • obloquitur numeris septem discrimina vocum. |
  • at parte ex alia | biforem dat tibia cantum. |
  • omnibus una quies operum | cunctique relictis
  • (p.148)
  • consurgunt mensis, | per limina laeta frequentes |
  • discurrunt variantque vices, | populusque patresque, | 30
  • matronae, pueri, | vocemque per ampla volutant
  • atria; dependent lynchi laquearibus aureis. |

Descriptio Egrendientis Sponsae

  • tandem progreditur | Veneris iustissima cura, |
  • iam matura viro, iam plenis nubilis annis, |
  • virginis os habitumque gerens, | cui plurimus ignem 35
  • subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit, |
  • intentos volvens oculos, | uritque videndo. |
  • illam omnis tectis agrisque effusa iiuventus
  • turbaque miratur matrum. | vestigia primi
  • alba pedis, | dederatque comam diffundere ventis. | 40
  • fert picturatas auri subtemine vestes, |
  • ornatus Argivae Helenae | <qualisque videri>
  • caelicolis et quanta solet | Venus aurea contra, |
  • talis erat species, | talem se laeta ferebat |
  • ad soceros | solioque alte subnixa resedit.| 45

Descriptio Egredientis Sponsi

  • at parte ex alia | foribus sese intulit altis |
  • ora puer prima signans intonsa iuventa, |
  • pictus acu chlamydem | auratam, quam plurima circum
  • purpura maeandro duplici Meliboea cucurrit, |
  • et tunicam, molli mater quam neverat auro: | 50
  • os umerosque deo similis | lumenque iuventae. |
  • qualis, ubi Oceani perfusus Lucifer unda |
  • extulit os sacrum caelo, | sic ora ferebat, |
  • sic oculos, | cursuque amens ad limina tendit. |
  • illum turbat amor figitque in virgine vultus: | 55
  • oscula libavit | dextramque amplexus inhaesit. |

Oblatio Munerum

  • incedunt pueri pariterque ante ora parentum |
  • dona ferunt, | pallam signis auroque rigentem, |
  • munera portantes, aurique eborisque talenta
  • et sellam | et pictum croceo velamen acantho, | 60
  • ingens argentum mensis | colloque monile
  • bacatum et duplicem gemmis auroque coronam. |
  • olli serva datur | geminique sub ubere nati, |
  • (p.149)
  • quattuor hic iuvenes, totidem | innuptaeque puellae. |
  • omnibus in morem tonsa coma: | pectore summo 65
  • flexilis obtorti per collum circulus auri. |

Epithalamium Utrique

  • tum studio effusae matres | ad limina ducunt. |
  • at chorus aequalis | pueri innuptaeque puellae |
  • versibus incomptis ludunt | et carmina dicunt: |
  • “o digna coniuncta viro, | gratissima coniunx, | 70
  • sis felix, | primos Lucinae experta labores, |
  • et mater, cape Maeonii carchesia Bacchi. |
  • sparge, marite, nuces, | cinge haec altaria vitta, |
  • flos veterum virtusque virum: | tibi ducitur uxor, |
  • omnes ut tecum meritis pro talibus annos 75
  • exigat et pulchra faciat te prole parentem. |
  • fortunati ambo, | si quid pia numina possunt; |
  • vivite felices. | dixerunt ‘currite’ fusis
  • concordes stabili fatorum numine Parcae.” |

Ingressus in Cubiculum

  • postquam est in thalami pendentia pumice tecta 80
  • perventum, | licito tandem sermone fruuntur. |
  • congressi iungunt dextras | stratisque reponunt. |
  • at Cytherea novas artes | et pronuba Iuno |
  • sollicitat suadetque ignota lacessere bella. |
  • ille ubi complexu | molli fovet, atque repente 85
  • accepit solitam flammam | lectumque iugalem |
  • *   *   *   *
  • “o virgo, nova mi facies, | gratissima coniunx, |
  • venisti tandem, | mea sola et sera voluptas. |
  • o dulcis coniunx, non haec sine numine divum |
  • proveniunt. | placitone etiam pugnabis amori?” | 90
  • talia dicentem iamdududum aversa tuetur |
  • cunctaturque metu telumque instare tremiscit |
  • spemque metumque inter | funditque has ore loquelas: |
  • “per te, per, qui te talem genuere, parentes, |
  • o formose puer, | noctem non amplius unam | 95
  • hanc tu, oro, solare inopem | et miserere precantis. |
  • succidimus; non lingua valet, non corpore notae
  • sufficiunt vires, nec vox aut verba sequuntur.” |
  • (p.150)
  • ille autem, “causas nequiquam nectis inanes,” |
  • praecipitatque moras omnis | solvitque pudorein. | 100

Imminutio

  • postquam congressi | sola sub nocte per umbram |
  • et mentem Venus ipsa dedit, | nova proelia temptant. |
  • tollit se arrectum, | conantem plurima frustra |
  • occupat os faciemque, | pedem pede fervidus urget. |
  • perfidus alta petens | ramum, qui veste latebat, | 105
  • sanguineis ebuli bacis minioque rubentem |
  • nudato capite | et pedibus per mutua nexis, |
  • monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum, |
  • eripit a femore et trepidanti fervidus instat. |
  • est in secessu, | tenuis quo semita ducit, | 110
  • ignea rima micans; | exhalat opaca mephitim. |
  • nulli fas casto sceleratum insistere limen. |
  • hic specus horrendum: | talis sese halitus atris
  • faucibus effundens | nares contingit odore. |
  • huc iuvenis nota fertur regione viarum | 115
  • et super incumbens | nodis et cordice crudo
  • intorquet summis adnixus viribus hastam. |
  • haesit virgineumque alte bibit acta cruorem. |
  • insonuere cavae gemitumque dedere cavernae. |
  • illa manu moriens telum trahit, ossa sed inter | 120
  • altius ad vivum persedit | vulnere mucro. |
  • ter sese attollens cubitoque innixa levavit,
  • ter revoluta toro est; | manet imperterritus ille. |
  • nec mora nec requies, | clavumque affixus et haerens
  • nusquam amittebat oculosque sub astra tenebat. | 125
  • itque reditque viam totiens | uteroque recusso |
  • transadigit costas | et pectine pulsat eburno. |
  • iamque fere spatio extremo fessique sub ipsam
  • finem adventabant: | tum creber anhelitus artus
  • aridaque ora quatit, sudor fluit undique rivis, | 130
  • labitur exanguis, | destillat ab inguine virus. |

Epithalamium Fridi, ed. Heinz Happ

  • Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustrat, |
  • extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit. |
  • (p.151)
  • laetitia ludisque viae plausuque fremebant. |
  • at Venus aetherios inter dea candida nimbos |
  • aurea subnectens exertae cingula mammae, | 5
  • dona ferens, | pacem aeternam pactosque hymenaeos |
  • atque omnem ornatum, | Capitolia celsa tenebat, |
  • Punica regna videns, Tyrios et Agenoris urbem. |
  • hinc atque hinc glomerantur Oreades | et bona Iuno; |
  • incedunt | pariter pariterque | ad limina tendunt, | 10
  • tectum augustum ingens, centum sublime columnis, |
  • quo sacrae sedes epulis, | atque ordine longo |
  • perpetuis soliti patres considere mensis. |
  • una omnes, | magna iuvenum stipante caterva, |
  • deveniunt | faciemque deae vestemque reponunt. | 15
  • dant signum, fulsere ignes et conscius aether
  • conubii, | mediisque parant convivia mensis. |
  • fit strepitus tectis vocemque per ampla volutant
  • atria, | ubi adsuetis biforem dat tibia cantum. |
  • at tuba terribilem sonitum procul aere canoro 20
  • increpuit | mollitque animos et temperat iras. |
  • it clamor caelo, | cithara crinitus Iopas |
  • obloquitur numeris septem discrimina vocum,
  • iamque eadem digitis, iam pectine pulsat eburno. |
  • nec non et Tyrii per limina laeta frequentes 25
  • convenere, toris iussi discumbere pictis. |
  • tune Venus | aligerum dictis affatur Amorem:
  • “nate, meae vires, meae magna potentia solus, |
  • huc geminas nunc flecte acies, | illam aspice contra,
  • quae vocat | insignis facie | viridique iuventa, | 30
  • iam matura viro, iam plenis nubilis annis, |
  • cui genus a proavis ingens clarumque paternae
  • nomen inest virtutis | et nota maior imago. |
  • hoc opus, hic labor est: | thalamos ne desere pactos! |
  • crede equidem, | nova mi facies inopinave surgit. | 35
  • nonne vides, | quantum egregio decus enitet ore? |
  • os humerosque deo similis, | cui lactea colla
  • auro innectuntur, | crines nodantur in aurum,
  • aurea purpuream subnectit fibula vestem; |
  • qualis gemma micat, | qualis Nereia Doto 40
  • et Galatea secant spumantem pectore pontum. |
  • cura mihi comitumque foret nunc una mearum! |
  • (p.152)
  • hanc ego nunc ignaram huius quodcumque pericli est, |
  • cum tacet omnis ager, | noctem non amplius unam |
  • conubio iungam stabili propriamque dicabo. 45
  • hic Hymenaeus erit | monumentum et pignus amoris. |
  • incipe si qua animo virtus, et consere dextram, |
  • occultum inspires ignem | paribusque regamus
  • auspiciis: liceat Frido servire marito, |
  • cui natam egregio genero dignisque hymenaeis 50
  • dat pater et pacem hanc aeterno foedere iungit.” |
  • paret Amor dictis carae genetricis et alas
  • exuit et gressu gaudens | sic ore locutus: |
  • “mecum erit iste labor; | si quid mea numina possunt, |
  • cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet | 55
  • inmiscentque manus manibus pugnamque lacessunt, |
  • nusquam abero, | solitam flammam | (datur hora quieti) |
  • desuper infundam et, | tua si mihi certa voluntas, |
  • omnia praecepi animo mecum ante peregi. |
  • sentiet!” | atque animum praesenti pignore firmat. | 60
  • illa autem (neque enim fuga iam super ulla pericli est) |
  • cogitur et supplex animos summittere amori, |
  • spemque dedit dubiae menti solvitque pudorem. |
  • illum turbat amor; | ramum qui veste latebat |
  • eripit a femine et flagranti fervidus infert. | 65
  • it cruor inque humeros cervix conlapsa recumbit. |
  • his demum exactis | geminam dabit Ilia prolem, |
  • laeta deum partu, centum conplexa nepotes. |